Teofilo Folengo varium poema, 68

68. de passione Domini

Heu me mens mea Iesus, heu meum mel,

Meae deliciae, meique flamma

Dulce urens animi, meusque ocellus,

Qui cum saepe loqui, et bonas solebam

5

Noctes ducere pervigil fruendo;

Heu me heu me miserum miserrimumque,

Iesus se obtulit impiis, et ultro

Ille ille in cruce contumeliosa

Fracto corpore mortuus pependit.

10

Ah lupi rabidissimi ah quod Agnum,

Tam bellum Agnum odio, et neci dedistis.

Ah Gryphes rigidi, famelicique,

Siccine abripuisse vos Columbam?

Sic inquam abripuisse vos Columbam

15

Mellitam, niveamque, et elegantem?

Ac demum truculenter immolasse?

Lugete o scopuli, aridaeque rupes,

Aut si quid scopulis, et aridis est

Rupibus magis horridum, et rebelle.

20

Immanes siquidem ferae gemiscunt,

Et nigri colubri, et breves cerastae;

Vnus saevit homo, exuitque sese

Humanis, ut id omne quod ferarum est,

Vt quod Caucasi, Atlantis, ut quod Aethnae

25

Amens induat, utque crudior sit,

Vt sit frigidior, magisque durus

Quavis tygre, draconeque, et molari.

Insontem ne hominem ipse sons cruentis

Invadit manibus? spuit? flagellat?

30

Subsannatur? acerbat? ossa tandem

Tot disiecta flagris, cruci duorum

Inter corpora destinat latronum?

Sol ferruginea impeditus umbra

Tam diram abstinuit videre mortem.

35

Tellus quassa, petraeque scissae, et urnae

Sanctorum cinerum repertae inanes

Haud magno sine teste nosse rerum

Authorem fremuere: perstat unum

Immortale animal, negat, resistit

40

Velle agnoscere amabiles Iesu

Mores, et documenta veritatis.

Tu vero bone Iesu, et ultionum

Spretor, carnifici tui cruoris

Indulges homini, Patrisque pro illo

45

Exoras veniam, poloque adactum

Tam tibi oppositum oscularis hostem.