Teofilo Folengo varium poema, 67

67. blanditur Cyrillo sarrienti

Tu tandem requiesce mi Cyrille,

O mi care Cyrille, tute tandem

Sub lauru requiesce digne lauro.

Nam quod te assiduo eneces labore,

5

Glebas excutiens Canis sub aestu,

Non laudo, expedit interim ociari,

Vmbellasque subire te decentes.