Teofilo Folengo varium poema, 66

66. ad Deum Patrem de Filio

Aspicis alme Pater pro me quamque impia, quamque

Fert indigna Puer tuus ille simillimus agno?

Ille tuus Puer innocuus, Puer unica proles

Qui tibi, tam dira laniatur caede, nec illi

5

Parcis, ut e stygio me servum carcere ducas?

Nonne hic expulsor tenebrarum, authorque dierum?

Hoc duce nonne vetus patuit pereuntibus error,

Et datur ad nostram via, lux, aditusque salutem?

Tu Pater, ah, crucis horrenda sinis arbore natum,

10

Dilectum natum rescisso corpore figi?

Turpius an tanti genus est cruciaminis? ambos

Ille pedes, ambasque manus traiectus ahenis

Vt pendet clavis! ut apertum vulnere pectus

Sanguineum manat fluvium! ut compacta cruore

15

Caesaries rubet! transfixo vepribus horrent

Serta tenus cerebro! cervix ut languida prona est

In latus! ut livent oculi! ut defossa cavantur

Tempora! ut ora trahunt retrahuntque per ilia tristem

Languentemque animam! Cernis spectacula tanta haec

20

O Pater, et pateris? mitissime conditor, ut me

De morte ad vitam revoces, tua pignora torques.

Ista meas decuere manus, decuere pedesque

Vulnera, cuspidibus clavorum pervia duris.

Sic haurire latus mihi lancea, sic mihi frontem

25

Debuerant haurire simul rigidissima serta.

Quid sputum? quid amarum fel? quid amarior ipso

Felle iocus mordax? an visa nocentior illi

Crux ligni, cruce linguarum? oreque subsannantum?

Eya agite o sensusque mei, mea mens, mea quaeque

30

Vis animi, fluite in lachrymas, in flumina, in amnes.

Flete oculi miseri, pro me quod ab aethere labens

Huc deus, ad facinus mortem subit omne piandum.