Teofilo Folengo varium poema, 63

63. ad Cyrillum

Quod Cyrille tuus stat hortus acrem

Ad Notum oppositus, quod a Favoni

Flatu sepositus, quod alter haurit

Opimum, quod opimat alter haustum,

5

Dicis nec minimum virentis herbae

Cultori areolas tibi referre.

O malae areolae, malique venti,

Quorum qui humidulo madescit imbre,

Hunc Cyrille, ais ustulare betas:

10

Et qui siccat, agitque ab axe nubes,

Hunc idem asseris irrigare betas!

O inquam degeneres, malique venti,

Qui praevertitis ordinem, nec ipsi

Meo sufficitis dapes Cyrillo.

15

At non est (fateamur) o Cyrille

In causa, nec amaror Austri <agentis>,

Nec dulcor Zephyri negantis auram:

Sed iucunda, frequens, vigilque cura

Librorum, quibus unus accolarum

20

Deserti magis excubas. Proinde

Pro porro ambrosiam, pro acore caepe

Suggis nectareum magis liquorem:

Nam libros sequeris, fugis ligonem.