Teofilo Folengo varium poema, 62

62. de sanctorum beatitate

Mens diu siccis peregrina terris,

Iam Dei fontem sitit ad perennem,

Iam satis vitae penitus caducae

Turbida vixit.

5

Pugnat abruptis laqueis vetustae

Carnis educi exilio, suaeque

Dulce iam littus patriae relata

Visere gestit.

Fortius terrae patimur ruentum

10

Tot procellarum, tot adhuc laborum,

Laeta cum sensu memori tenemus

Iubila Coeli.

Quis triumphalem sat alacritatem.

Illius regni aetherei? quis auro

15

Tecta fulgenti, niveisque gemmis

Condita promat?

Limus, et quicquid maculis nitorem.

Inficit, quicquid graveolentis aurae

Fumat e stagnis, procul a Deorum

20

Sede recedit.

Non ibi glebas queritur praeustas,

Seu trahant rimas Cane sub flagrante,

Seu decembrali rigeant sub arcto,

Durus arator.

25

Ver ibi sertis alimenta florum.

Praebet aeternum, variatque nedum

Tot coloratos, sed odore miro

Spirat amictus.

Mobiles aurae, Zephyrique lenes,

30

Et iugi ripas decorant virore,

Et ferunt multo variata sylvis

Poma decore.

Aureo laeti Genii colore

Post triumphantem glomerantur Agnum,

35

Et choros ducunt, et agunt ovantes

Ore paeana.

Quisque Divorum sua per trophaea

Gloriam pulchri tituli reportat,

Aut quibus victor stygium palaestris

40

Fuderit hostem,

Aut tyrannorum veluti furentum

Spreverit crates, clibanos, ahena,

Vt sequi Regem cruce sub beata

Posset Olympo.

45

Iam tenent portus, vacuique tandem

Colligarunt vela cadente fluctu,

Navitae digni, qui oleae coronas

Aethere sumant.

Iam canunt iunctis clypeis receptu,

50

Post tot obiecti capitis pericla,

Milites digni, qui onerent superno

Tempora lauro.

Iamque coelestes animae levant se

Se catervatim Lachesi perempta

55

Sub thronum Regis, pariterque laeta

Voce resultant.

Hic suum Regem Proceres honorant,

Praedicant, mirantur, amant, loquuntur;

Hic Dei nomen tonat; hic labores

60

Dona sequuntur.

Hic bonos cives amor unus, una

Claritas miscet, penetrantque se se

Mutuo tamquam vitreos, nec ulla

Nube nigrescunt.

65

Est idem cunctis quod inhaeret uni,

Id volunt, noluntque, pares amici.

Oh quam felices gladios, quibus gens

Tanta perempta est!

Vosque felices lachrymae tot ante

70

Noctibus fusae vigilanter, et vos

Antra, sylvestresque dapes, et horrens

Cultus eremi.

Hoc quidem coelos rapiunt agone

Seduli Athletae sibi se negantes,

75

Nunc in aeterna sine fine laeti

Pace quiescunt.