Teofilo Folengo varium poema, 61

61. moerens anima in Christum pie invehitur

Me ne supervacuis et adhuc insistere curis?

Non posse obstructam coeli recludere portam?

Illam quandoquidem crebris posco ictibus, illam

Excutio, impello, clamores insuper addo

5

Solicitus, donec pene iam labefactus amaras

Prorumpo in lachrymas, et me me in limine sterno.

Siccine evangelicae iuxta promissa salutis

Ianua pulsanti mihi iam reseratur Olympi?

En ego, qui toties supplex tero limina templi,

10

Amplexusque aras teneo, pedibusque volutor

Christe tuis, animo fassus contagia vitae

Tanta meae, tepidoque oculi mihi fonte liquescunt:

Necquicquam crucior. Ne ah clementissime Iesu,

Ne patere hanc animam spe, quam tenet anxia, labi.