Teofilo Folengo varium poema, 59

59. Cyrillum increpat, quod ignaro literarum
paulinas donasset epistolas

O qui nobile solitariorum

Effulges specimen quot extiterunt,

Quot ve sunt modo, quot ve erunt deinceps,

Mallem aut Chrysogono, aut mihi dedisses,

5

Quam isti delicias peritiorum,

Pauli scilicet aureum libellum.

An sat commodus ille, idoneusque

Hortifossor habetur, ut libellum

Tam bellum, aureolumque, melleumque

10

Docti susciperet manu Cyrilli?

An Cyrille habilem esse censuisti

Durum foenisecam explicare Paulum?

Is quanto magis utilis ligoni;

Is tanto minus utilis libello est:

15

Cui nec littera quamlibet minuta,

Nec tantillus apex patet figurae.

"Verum, inquis, bonus est vir". Ah cachinnor

Vt huius bonitas homuntionis,

Qui bubulci ad aratrum ineptit, aptet

20

Se se Pauli ad epistolas profundi.