Teofilo Folengo varium poema, 58

58. ad Christum oratio

Lux mea (nanque tibi summus Pater omne potenter

Credidit imperium mundi, seu parcere clemens

Subiectis, seu iuste probes domitare superbos)

Proh phlegethontaeis quae gens emersa caminis

5

In me signa movet frendens? pessumque minatur

Me dare? iamque tubas strepere, et clangoribus atris

Accipio lituos, atque arma sonantia late.

Me miserum quae nam facies? quae monstra? quis horror

Vrgentum lemurum? qualis quantusque catervas

10

Ductor agit? spumasque atrox vomit ore cruentas?

Ille Satan (ni fallor) erit: qui adversa volutat

Castra, pudicitiae invasurus moenia nostrae.

Et quis ego? ut veniam contra? summaeque ruinae

Me obiiciam? cui nulla, acies, nulla arma, nec ulla,

15

Quod magis ad Martem facit, experientia belli.

Ergo age Christe meos legatos excipe: qui sunt

Et lachrymae, et gemitus, et quae suspiria tygres,

Et quae sarmaticas valeant inflectere cautes.

Te coeli, terraeque potens, te maxime regum,

20

Quem trepidant manes victi, cui coelica paret

Militia, unum oro, da invictum pectus, et arma,

Daque triumphatis me me hostibus altius ire.