Teofilo Folengo varium poema, 57

57. in furem

At quis tam validi repertus, et tam

Firmi pectoris, ut tibi impudens fur

Non succenseat, et reclamet usque

Ad convitia, et acriora dicta?

5

Venisti siquidem hortuli ad vireta

Succulenta mei, et negas negare

Quemquam, aut Alcynoi, aut Adonis hortos,

Tam vernos nec habere flosculos, nec

Tam simillima poma fulgido auro,

10

Qualia Hesperidum fuisse dicunt.

Tu mei nihilominus corollam,

Et solatiolum hortuli latro, et fur

Suffuratus es. An tu ita optime hospes

Solvisse hospitium soles? ita album

15

Clam sub veste rapis trifurcifer fur

Meum liliolum? cui et lac, et nix,

Et rosae, et violae dabant honores,

Minusque albidulae, minusque olentes?

Qua re sacrilegas (sit ante dictum)

20

Sacro trade manus viro piandas,

Et facti facinus fatere furti.

Nam, si te latet, ille flos stetisset

Bellam ante effigiem benigni Iesu.