Teofilo Folengo varium poema, 56

56. blanditur suis oculis

Flevimus tandem ne oculi? an duas (ni

Fallor) horas flevimus? o beatae,

O salubres lachrymulae, o pusilli

Pectoris imbres!

5

An bibunt memphitica prata Nilum

Largius septemgeminum? sitim ne

Mollius sedat puteo profundo

Vsta Syene,

Vt modo vestro recreor liquore?

10

O mei dulces novies ocelli,

Et favis Hyblae magis, et recenti

Lacte! Sed aequa est,

Nuncio, mens huc adhibenda, rebus,

Vt nimis fisi, aut alacres secundis

15

Frena laxetis cilio, malusque

Repat adulter.

Ille nam fallax, et adulter hostis,

Versipellis, durus, atrox Cupido

Iam faces, atque arma vocat, feroxque in

20

Vulnera pendet.

Ah niger daemon, violas ocellos

Tun meos furtim? rapies amorem

Foede Amor bellae Crucis? at velis no-

Lisque, tuemur.