Teofilo Folengo varium poema, 55

55. de illo: "Ductus est Iesus ut tentaretur a Diabolo"

Inferni lemures, et monstra nigerrima Ditis,

Vosque avidi umbrarum manes, quae audacia tanti

Vexat, ut Authorem rerum vos omnium adorti

Posse illum vestro sperastis fallere visco?

5

Discite deformes animae, non ulla manere

Gaudia vos post hac: summi aetheris. Illa fideles,

Illa decent humiles vitas. Vos iure superbas,

Candorem exuti, luitis caligine poenas.

Hinc a luce procul miseri Cocytidos umbrae,

10

Res alibi vestra est, ubi Pluto immania sceptra

Sustinet ignipotens, vosque inter pendet ab atro

Terribilis solio, flammasque impartit edaces:

Sors ubi perpetuo vestra est obnoxia fato.