Teofilo Folengo varium poema, 54

54. blanditur Pauli epistolis

Mi libelle, mi ocelle, corculumque,

Et solaciolum mei laboris!

Quem noctuque diuque savior, cui

Assurgo tremebundus, ut quid omni

5

Duriusculus es magis libello?

Vt quid te asperulum, inviumque praefers?

Qua re me puerum sat imperitum,

Ignarumque tuae profunditatis

Mammis admoveas, quoad virili

10

Grandiusculus assuescar escae.