Teofilo Folengo varium poema, 52

52. de eodem

O quisnam Superum novo sacello,

Haud tofo, et pariis sito columnis,

Sed crusta scopuli modo expedito,

Huic nomen facit? o quis huius arae,

5

Quodquod munus erit, favens secundat?

An Baptista feras id obtineri

Abs te? an, si quateris prece, assequemur?

Sed non hanc refugis subire curam.

Olim tu quoque vastitate rupum,

10

Et sylvae latebris frui solebas.

Qua re tu face quidquid est sacelli,

Quidquid ara precum vovet, ratum sit.