Teofilo Folengo varium poema, 51

51. de sacello divo Ioanni Baptistae dicato

Cui vestrum proceres, bonique cives

Vrbis sydereae, modo absolutum,

Qualecunque, dicamus hoc sacellum?

An tibi Petre? summa cui ligandi,

5

Solvendique animas rogata cura est?

Ecquid Paule tibi? quis aptior te?

Te quis continuus magis, magisque

Indefessus Evangeli ad labores?

Sed nec Petre tibi, nec alteri (absit

10

Livor coelitibus) sacramus aram:

Aram, quae erigitur: favete laeti

Baptistae nemorum, sacraeque eremi

Cultori, ut nemorum, sacraeque eremi

Cultores foveat, diuque servet.

15

Baptista huic praeerit sacello et arae,

Det nomen, titulumque, et illi, et illi.

Vos quoque aligeri Deum ministri,

Hinc hinc horrisonum vetate fulmen,

Hinc hinc anguicomas fugate Diras.