Teofilo Folengo varium poema, 50

50. flentes oculi ad cor

O cor, ah cur plus nimio gravaris?

Cur times tantum, nec amare discis?

An tui, dic cor, sumus intuendo

Causa doloris?

5

Cernimus maesti siquidem bicornes

Pingier templis lemures, nigrasque

Sontium furcis animas voracem

Ferre sub Orcum.

Hinc sanguis frigens tremebunda currit

10

Ossa per, circunque tuum tribunal

(Noster es iudex) coit, et paventes

Deserit artus.

Omnis heu tunc artis inops, tuique

Impotens, nescis quid agas miselle,

15

Aut quid obiectes opis imminenti

Desuper irae,

Nosque laxata cute discolores

Semper obiurgaris, et omnis in nos

Culpa fertur, qui male ianitores

20

Te tueamur.

Tunc procellosas aquilone rupto

Sublevas iratus aquas. Quid heu, quid

Fluctibus mersi obruimur, pedesque it

Fletus ad imos?

25

Ne nimis saevi tibi cor, tuisque

Ne cor ah saevi miseris ocellis,

Sed Crucis causam memora, sed ipsa

Vulnera Christi.