Teofilo Folengo varium poema, 49

49. de quodam anachoreta nimis ocioso

Ni ego hallucinor has tenebricosi

Per frondes nemoris, procul videre

Macronem videor, novissimus qui

Nobiscum accola factus est eremi,

5

Vt quidquid segetum modo per urbes

Mendici, modo de labore nostro

Venamur, comedat, voretque lurco.

Quid non semper edit, nihil laborans?

Verum subdubito sit an Macro iste.

10

Immo est, nam sedet hic, et oscitatur,

Quod sedere suum est, et oscitari.

Mirum si quid agat volumen istud

Nugarum, simiusque ineptiarum,

Quam torpescere, commodum ad laborem:

15

Quam fervescere massicum ad liquorem.