Teofilo Folengo varium poema, 48

48. ad socios anachoritas

Duremus socii, precumque nixi

Propugnaculo, et unitate nostra

Facti iam stabiles, nec huc, nec illuc

Flectamur folio pares, quod aura

5

Quaevis fert modico, ut lubet, susurro.

Perstemus validi, nec utris instar

Inflemur tumidae; sed hoc laborum

Curramus stadium semel receptum.

At cursu in medio, cavete, condunt

10

Suas decipulas, suosque casses,

Ter centum Genii mali et nigelli

Qui circumsiliunt ab axe Pluti.

Porro lachrymulis ubi precantes

Dulcis laverimus pedes Iesu,

15

Illi ne minimi aestimentur unguis.