Teofilo Folengo varium poema, 47

47. ad iram

Ira vis praeceps animi, repente

Quae virum turpas, adigisque in atrum,

Quale vel Protei, vel erat Chimaere

Pingere, monstrum,

5

Vnde laerneo recalens veneno,

Huc meis repsti miseris medullis?

Vnde? dic fornax odii, canisque

Spuma trifaucis.

Credin abreptum hoc ideo fuisse,

10

Quicquid est curae mihi, quidquid artis,

Quidquid ardescit studii tuendae

Pacis? an inquam

Credis abreptum hoc ideo fuisse,

Quod semel fracto ruerim capistro?

15

Me sibi, ne frende, trahunt, trahentque

Vulnera Iesu.

En serenatis ut adest ocellis,

Vt mihi, humanos miserans, pepercit:

Tu breves frustra Eumenidum colubros

20

Livida torques.