Teofilo Folengo varium poema, 46

46. ad Nicodemum fratrem

Hoc tandem Nicodeme colligamus

Portu vela, nec amplius modo huc, modo illuc,

Per fluctus agitamur anxiosi.

Nos qui relliquiae, superstitesque,

5

Immani superavimus profundo,

Iam laetum canimus celeuma, iamque

Saltantes ruimus potiri arena,

Et putri sale iam cutem madentem

Purgantes, maris execramur undas.

10

Grates ergo suas, suasque laudes

Ore et corde rependimus Tonanti.

Hic hic o Nicodeme roboramus

Navim dente volubilem tenaci,

Non sortis fidei dehinc parandam.

15

Sat concredita vita nostra morti est.

Nam tentare fretum quid est, mori ni est?

Hic opes Nicodeme, opumque fastus

Nos nec quam minimi aestimamus assis.

Horum qui ambitione moliuntur

20

Sub coelum solium, eminentiamque,

Quo eunt altius Icarum aemulantes,

Ruunt altius Icarum sequentes.

Hii fortunae ita commodis anhelant,

Vt quae finis eos manet, nec horae

25

Tantillum ratione metiuntur.

His tandem Nicodeme commoramur

Sylvarum latebris, et his potimur

Speluncis, ubi pax, et aequa vita est.

Hic viri Nicodeme gloriantur

30

Se solos bona vera comperisse:

Qui deo, sibi, proximoque vivunt.