Teofilo Folengo varium poema, 40

40. ad Servatorem nostrum

Flagrantissime Iesu amoris ardor,

Et repleta sitis, repletioque

Divinae sitiens perennitatis:

Fragrantissime Iesu odoris arbor,

5

Miscens nectareum croco liquorem,

Spirans ambrosium rosis odorem:

Amantissime Iesu honoris author,

Qui nos degeneres, diuque Lethes

Sopitos fluvio, vocas ad astra:

10

Pientissime Iesu amaror, et fel,

Dum clavos crucis horridos amarae

In te ultro rapis: utque dulcor, ut mel,

Vt sis vita simul mihi misello:

Quid tibi referam tot ob dolores

15

Clementissime Iesu? an appetis cor?

An cor appetis istud aridum? ecce

Qualecunque habeas, ferasque tecum.