Teofilo Folengo varium poema, 39

39. de Ioanne Baptista Chrysogono

Huc huc Chrysogonus tot ex amicis

Charis, quot numerare nemo possit,

Huc charissimus ad suos redibit

Tandem eremicolas; diutius qui

5

Quam promiserat, et suam bis, et ter,

Fidem astrinxerat, est procul; gravique

In moerore tenet sodalitatem.

Sed (ne flete oculi mei miselli)

Revertetur, et ista plus duobus

10

Nobiscum colet iliceta seclis:

Quem videbitis, ut prius solebat,

Foecundum simul hortulum perita

Contrectare manu, simul tenellas

Suo tempore commodare plantas.

15

Licet patricius, licet sit alta

Natus prole, tamen venusti Iesu

Ob dulcem, atque humilem benignitatem,

Synceras adhibet manus labori,

Callis horridulas diu, et nigellas:

20

Nam illum utile, multiplexque semen

Occultare solo iuvat feraci,

Mox rivo tenui strepentis undae

Inducit vitreum satis liquorem;

Quem culti simulac bibere sulci,

25

Ac leni tepuere solis aestu,

Pandit multiplices agellus herbas,

Et refert avido duplum colono.

Qua re tandem aderit, suosque caros

Angelumque, Theophilumque, raptim

30

Amplectetur, et osculis trecentis

Blando non sinet ore suaviari.