Convenevole da Prato regia carmina ad Robertum Andecauensem, 67b

Testo base di riferimento: C. Grassi, 1982

Cura dell'edizione digitale: S. Di Brazzano


67b.

Regius hic natus, deceptus et illaqueatus

Forma delusus, nunc iudex iuris abusus,

Arbitrio verso promissis sordeque merso,

Degenerando probis maioribus, aspice, nobis

5

Ex tribus o qualem, rex, eligit. Hanc quia talem

Se vult, experte rerum, modo multa, Roberte,

Turba petit censum, meliorem nactaque sensum

Me precis implorat, votis me numen adorat.

Sic etiam peius subdit livor ferus eius

10

Iudicio - Iuno fert indignata - sub uno.

Ista placet vanis lascivis atque profanis:

Est dilecta Venus libiti puteus quia plenus:

Estque voluptatis cibus et tamen anxietatis.