Teofilo Folengo varium poema, 32

32. ad seipsum

Iam diu assuesti (domat usus artes,

Et iugum tauros, et equos lupatum)

Perpeti longas Philotheu maligni

Temporis iras.

5

Seu Canis, seu regnet Hyas, det illa

Igneos aestus, gelidos det ista,

Tu nihil flammae, nihil et flabelli

Commoda pendis.

Iurgium linguae tamen insolentis

10

(Proh viro forti nisi non pudendum!)

Et minas, turpemque sonum ferendo

Vincere nescis.