Teofilo Folengo varium poema, 31

31. ad Alovisium Grifalconem

Quid refert quod onusta auro, gemmisque lucerna

Sit mihi, et hanc Cyclops sicano cuderit antro;

Vel quod orontaei bombycis stamine, vel quod

Ipsa venafrano Pallas ornarit olivo,

5

Pendula si cessat? si nulli admota coruscat?

Te non dissimilem video, qui culmen adeptus

Virtutum (cum homines se praeter caetera norint

Causa hominum genitos) contemnis promere signa,

Sub quibus arma novus duce tractet Apolline miles.

10

Siccine mortales divum nos munere fraudas?