Teofilo Folengo varium poema, 29

29. in Apianum poetam

Castigas Apiane, nescio quo

Me dicto sat acerbiore, quam quod

Te, tuique pares, putem decere.

Cum sis doctiloqui gener Maronis:

5

Qui nuptum tibi dat suam poesim;

At cum expers, et inops, et imperitus

Sis Evangelii, phrasimque pressam

Contemptor fugias: mones iniquo,

Me inculcare modo sacris Camoenis

10

Nomen barbarum, et insolens Iesu.

Quare, si sapio, mihi cavere

Posthac debeam, et expolire Musas.

Nam se, quisquis amat vocabulorum

Id miscere genus lepore, praefert

15

Non nisi aridulum, et malum poetam.

Sic culpas Apiane: nosque magno

Das prorsus vitio, atque ineruditos

Hac de barbarie vocas poetas.

O factum male, fila me ne eburni

20

Plectri consona polluisse Phaebo?

Incusas Apiane saepe nostro

Me poemate nominare Iesum?

Incusas merito: quod illud altum,

Ac divinitus ante secla magnae

25

Impostum Sophyae, typum salutis

Secum nomen habens, scelus videtur,

Et sensu, et calamo, oreque impudico

Me versare nimis licentiose.

Nam quis frugi hominum, sequax ve Iesu,

30

Qui dignum sine suavitate Iesu

Se ducat bene nominare Iesum?

At tibi o Apiane dissipator

Castae simplicitatis, istud atrum

Tuum sacrilegum caput teretur

35

Ictu fulmineo: qui adulter omnis

Bonae iustitiae, hoc salubre nomen,

Sanctumque, egregiumque, mysticumque,

Vocas barbarum, et insolens, minusque

Musarum auribus arte commodatum.

40

At tu barbare barbarissimum te

Praefers, et rigidas bibisse tygres:

Qui sis tam petulans, procaxque laeno

Vestrae grammatices, ut almum Iesu

Nomen despicias, quod ipse Apollo,

45

Et Musae, et Charites, et elegantum

Quantum est laurigeris scholis leporum

Formidant, venerantur, atque adorant.

Quare summoneo ne ineptiarum

Tot demens cumules; et admoneri

50

Consulto patere, admones qui acerbe

Sic nos tam resonum referre nomen.