Teofilo Folengo varium poema, 28

28. in senem hypocritam

Senties (ni iam resipis) furentum

Vindices divum simulator iras.

Vis pius, qui sis pietatis expers,

Quippe videri.

5

Interim peccas miser, inque curas

Deteris lucem pueros decentes:

Nulla nec fati quibus est, nec Orci

Tristis imago.

Tu merum ludens bibis impudenter,

10

Tu lupus molli latitans sub agno

Spongiam Christi canis hic, et illic:

Suggere temnis.

Novit heu vindex scelerum nequaquam

Fallier, nostrasque super medullas

15

Excubat, doctus sua cuique morum

Praemia ferre.

An fugit te te quot habes dierum?

Quot caput spargit cinerum? cavantque

Quot cutem sulci? quot ab ore lapsi

20

Forcipe dentes?

Si tibi fervor periit iuventae,

Si liquor vivax, agilisque nervos

Deficit, si grata petis facessit

Forma puellis;

25

Si madens, lippusque oculus gravescit;

Si laboras pituita, refertque

Gibba delphinem; quid adhuc ineptis

Stulte? quid audes?

It dies pernix, nec it una, siccam

30

Sed simul spicam, simul et pruinam

Corripit miscens: alio quid aequum

Tempore differs?

Ah redi delire, redi: Caleno

Sat tibi indultum: lachrymis madendum:

35

Fle, licet tarde, quia nec senum aetas,

Nec later humet.