Teofilo Folengo varium poema, 26

26. de quattuor temporibus anni. Experientia VI

Vector sydoniae calet puellae:

Sagittas acuit tener Cupido;

Torquati geminantur hinc palumbes,

Auriti lepores, boaeque turpes.

5

Sydus herculei flagrat Leonis:

Frondes nec tenui moventur aura;

Dumos nec gelidi exeunt lacerti;

Portu nauta latet, viator umbra.

Pugnaci haeret Apollo Scorpioni:

10

Spumant labra mero, lacusque praelo

Vi pressante capit novum phalernum;

Complenturque cadi, amphoraeque grandes.

Horret sydere Bruma Capricorni:

Auget ligna focis, veruque torret

15

Longo terga suum, superque crates

Tuceta, et croceae strident tomaclae.