Teofilo Folengo varium poema, 24

24. de quattuor temporibus anni. Experientia IV

Fragrant multicolora prata gemmis,

Quas leni populant apes susurro.

Laetae qua nemorum trabes comantum

Frondescunt, avibus sonant canoris.

5

Flagrant pulverulenta rura flammis,

Quas brevi extenuant oves sub umbra.

Lentae qua coryli, nigraeque olivae

Pallescunt, querulis strident cicadis.

Turgent mellificata musta botris,

10

Quos Bacchae patulis ferunt canistris.

Et qua vitibus explicantur umbrae:

- Io Bacche, - canunt - Io Lyee.

Torpent obstupefacta stagna crustis,

Quas nec plaustra notant, rotaeque signant.

15

Et qua cymba modo premebat undas

Colludunt pueri, labantque plantis.