Teofilo Folengo varium poema, 23

23. de quattuor temporibus anni. Experientia III

Iam novos, variosque picta flores

Passim reddit humus, decusque veris.

Lascivit Cytheraea, consuitque

Ludenti violas, rosasque Amori.

5

Dat messes ager hispidus salubres,

Nec tunc utilis impeditur ardor.

Texit flava Ceres graves aristas,

Cingens tempora spiceis corollis.

Pingues pampineos gravant lacertos

10

Vvae; pampineos gravant lacerti

Vlmos; ulmi asinum gravant flagellis,

Dum Silene agis hunc gravem racemis.

Nix alpes aquilone sibilante

Summas candidat, implicantur amnes,

15

Hinc Nymphae vitreo stupent ab alveo,

Et comunt glacie comas sub ipsa.