Teofilo Folengo varium poema, 21

21. de quattuor temporibus anni. Experientia I

Ver novum domitis adest pruinis,

Cui Mars nunc aperit, tenerque Aprilis,

Occurrunt Veneres, vagique Amores,

Dum tectum vetuli subintrat Anni.

5

Sol fraeno ignivomos equos retentat,

Lentis solstitium notans quadrigis,

Aestas nuda sitit, gravesque spicas

Dum torret, cupidos parat colonos.

Autumnus moderante sole flammas

10

Prodit tardigradus, satis quod ille

Succulentus hebet, suaeque vites

Illi palmitibus gemunt onustis.

Adportat gelidos Hyems novembres,

Canasque hirta comas, trahit podagram,

15

Tussit, pelliceis pedes ad imos

Se volvens tunicis, fovensve prunas.