Teofilo Folengo varium poema, 20

20. in Gallam furentem

At quis, o Divum pater, at quis, inquam,

Inter heroas fuerit potentes,

Qui satis firma petat huius iram

Fronte colubrae?

5

Vt ferox, ut turpis, ut expedita

Impetus in me ciet; ut bilingue

Os tumet vibrans, ut anhela me iam,

Iamque retentat.

Per tuum te connubium, per ipsos

10

Liberos Sampsone meo receptos

(Ni qua dirarum thalamos cerastas

Pexit in illo<s>)

Oro, quid ferro similis petitae

Belluae saevis? agedum luparum

15

Pessima, en me me tibi dedo: vince:

Pascere carnes.