Teofilo Folengo varium poema, 19

19. ad Intronatos

Scilicet a triviis tanta est audacia nostris,

Vt rudis, utque humili nostra haec succincta cothurno

Musa, et degenerem vatem testata, canoras

Senarum inspiciat Veneres, atque ocia Phoebi.

5

Illic Arsicii comites cura unica nostri

Hetruscam, instaurant linguam, quicquidve leporum est.

Felices Genii, felicia pectora, tanti

Vos faciant Charites, et Nymphae nobilis Arni,

Quanti magniloquum vatem, quem Mintius Ande

10

Sustulit e modica summae ad fastigia Romae.

O mihi contingat (faveat modo Tuscia caeptis)

Inter apollineos numerarier Intronatos.

An quicquam maiore queat me laude referre:

Vel si Dardanidas celebrem non impar Homero;

15

Vel si verrinos mores grandi ore lacessam?

Ah redeas delira, ingens lux illa pusillum

Perstringit lumen, cui sol caligat ab axe.