Teofilo Folengo varium poema, 11

11. in nativitate Servatoris

Qui coelorum agitat rotas, et aureum

Sub se orbem stabili volutat axe;

Qui vim nubibus, et vapori, et euris

Ingentem incutit, ut fretum tumescat

5

Alte, fulmineoque terreat nos

Mortales tonitru rescissus aether;

Qui solis ditione sub potenti

Late disposuit, quod esse rerum

Tot causae nequeant, opesque mundi,

10

Ni Phoebus caleat, sororque Phoebi

Frigeat, speculique levis instar

Fraternos sibi contrahat nitores;

Nec nox aurea tot recludet ignes,

Nec latum mare tot levabit undas,

15

Nec terra omniparens tot aedet herbas,

Ni soli radios det orbis author,

Mox solis radiis et undae, et ignes,

Ac herbae immadeant, et incalescant;

Qui tandem quatiens operta terrae

20

Fundamenta, Dei manum fatetur:

En, quis credat? inops, et arctus Infans

In praesepe iacet, premitque durae

Stramentum stipulae, bovemque, asellumque

Inter stratus, bomo pusillus alget,

25

Et nudus patitur suos decembres.

At castissima Mater, et puella

Integerrima, candido revolvit

In sudariolo tenellum Iesum.

Vagit interim Amor Benignitasque

30

Tam parvi Pueri, brevisque Pupi.

Vagin Pupe meus? nec anxiosis

Parcis lachrymulis, dum anhela Mater

Stringit fasciolas et osculatur?

Ne fle magne Puer: quod en mamillam

35

Admovit Genitrix tuis labellis.

Dum coeleste bibis lac o pie Infans,

Cessent ha tepidi madere ocelli,

Cessent languidulae genae rigari.