Insonti vero Romanus parcere capto
Toto corde petens, huc mentem dividit atque huc.
Fama viri virtusque animo egregiique recursat
Oris honos, nec iam obscurum genus esse deorum.
5
Omnia respondent auditis. Denique ad ipsos
Conversus Solymos fremitu tectum omne replentes,
"Ite- ait - et posito mox huc certamine adeste."
Sit qui pro cunctis numero delectus ab omni
Fando aliquis doceat, quo tandem is crimine morte
10
Mulctandus, quod tantum obstet scelus, ordine pandat
Insonti. Simul haec, simul illi abiere frementes
Christo animis certi numquam desistere vivo.
Parte alia, regem qui foede prodidit hosti,
Mutatus scelus agnoscit periurus Iudas.
15
Ah miser, infectum quam vellet posse reverti!
Nulla quies animo; saevire in pectore dirae
Vltrices caecasque ob noxam sumere poenas,
Nec capit insanos curarum pectore fluctus.
Hinc secum aera manu sceleris causam attulit amens,
20
Quae Solymi magno dederant in munere pacta,
Atque sacerdotum sacrata ad limina venit
Vociferans: "Vestrum hoc argentum, haec munera vestra,
Accipite! En scelerum pretium exitiale repono.
Heu heu, quid demens volvi mihi? Quo scelus ingens
25
Inductus pretio admisi? Vera dei ille
Progenies verusque deus, nunc denique cerno;
Discussaeque abeunt tenebrae et mihi reddita mens est."
Sic fatus, simul argentum coniecit in ipsos.
Olli autem flentem risere ac sera videntem.
30
Infelix abit. Hinc amens caecusque furore
Multa putat; curae ingeminant saevitque sub imo
Corde dolor coelique piget convexa tueri.
Tum secum huc illuc flammantia lumina torquens:
"Hem, quid agam infelix? Quaenam quae secula porro
35
Sera adeo tantum scelus umquam obiita silebunt?
Accedamne iterum supplex crimenque fatebor,
Atque ausim veniam sceleri sperare nefando?
Quo Vero aspiciam vultu, quove alloquar ore
Quem semel indignum decepimus inque merentem?
40
Hinc igitur Ionge fugiam, quantum ire licebit
Ignotusque aliis agitabo in finibus aevum?
Hinc me praecipites me me hinc auferte procellae,
Quo fugit usque dies a nobis luce peracta!
At quis erit tutus tandem locus? Omnia praesens
45
Aspicit ac terras deus undique fulmine terret.
Et me conscia mens atque addita cura sequetur,
Sive iter arripiam pedibus seu puppe per undas.
Quos? Quibus? At moror et ludunt insomnia mentem.
Vos precor o mihi vos magnae nunc hiscite terrae.
50
Quid dubito? Nunc te tangunt scelera impia, Iuda
Infelix! Tunc debueras, tunc ista decebant
Cum revocare pedem cum fas occurrere pesti.
Nunc morere atque nefas tu tantum ulciscere dextra
Sponte tua lucemque volens hominesque relinque!"
55
Talia iactabat certus iam abrumpere vitam
Invisam et saevum leto finire dolorem
Curarum hanc unam metam ratus atque laborum.
Fluctuat atque sibi semper tellure videtur
Absumi aut rapido de coelo afflarier igni.
60
Vsque adeo ante oculos capti obversatur imago.
Pallor in ore, acies circunlita sanguine et artus
Algentes tremit, instantis vestigia leti,
Et nox multa cava faciem circunvolat umbra.
Omnia nigrescunt tenebris caliginis atrae.
65
Demens, qui potius veniam sperare fatendo
Non ausus, neque enim precibus non flectitur ullis
Rex superum et iustae bonus obliviscitur irae.
Ergo ille inceptis perstans et sedibus haerens
Isdem abiit silvaeque tremens successit opacae,
70
Regia quae propter frondebat plurima tecta
Atque ibi, dum trepidat, qua tandem morte quiescat
Incertus, Iatebrasne animae scrutetur acuto
Fortiter et pectus procumbens induat ense,
An se praecipiti iaciat de culmine saltu.
75
Ipsae quae attonitum mortisque cupidine captum
Ducebant semper furiae infensaeque praeibant,
Informem prona nectentes arbore nodum
Ostendere viam. Collo namque inde pependit,
Vt meritus, laqueoque infami extrema sequutus
80
Spitamenta animae eliso gutture rupit
Et totos subito pendens extabuit artus.
Nondum picta novo coeli plaga mane rubebat
Iamque sacerdotes concursu cuncta replentes
Vestibulum iuxta astabant longisque fremebant
85
Porticibus. Nempe antiquo de more licebat
Vlli luce sacra pollutum insistere limen.
Tandem Romulides iuvenum stipante caterva
Fascibus egreditur patriis ostroque superbus
Et solio ante fores sedit sublimis eburno.
90
Consedere patres pariter iuxta ordine et ipsi
Atque diu siluere. Orsus dux denique fatur:
"Dicite quo tandem demitti crimine morti
Poscitis egregium iuvenem. Quaesivimus ipsi
Et genus et vitam; nil dignum morte repertum,
95
Sed potius factis fama illum ingentibus effert.
Vt propius vinctum vidi audivique loquentem,
Vt stupui! Vt visus mihi nil mortale sonare,
Cuncta deo similis vultum vocemque oculosque!
Aut certe deus ille, dei aut certissima proles.
100
Cedite. Ne regem vestrum ignorate volentes."
His dictis cunctis penitus dolor ossibus arsit
Ingens. Infremuere omnes gemitumque dedere.
Tum senior surgit fandi doctissimus Annas
In medio et dictis exorsus talibus infit:
105
"Si tibi non aliis per se manifesta pateret
Res signis, Romane, vel hinc dignoscere promptum
Cuique foret teque in primis dux multa moveri
Convenit, huc cum tot collectos undique cives
Convenisse vides unius crimina contra.
110
Hic auctor fandi multos sermone fefellit
Et facie (ne cede dolis) mentitur honesta
Virtutem. Scelerum tegit alto in pectore amorem.
Nonne vides haec relligio quo se nova vertat,
Orgia quo coetusque et nocturni comitatus?
115
Seditione potens Iudaeas suscitat urbes,
Ausus se passim terrarum dicere regem
Progeniemque patris summi, cui sidera parent.
Atque ideo veluti deus ultro crimina fassis
Dat veniam poenaeque metum post funera solvit
120
Quod scelus haud aliter poterit quam motrte piare.
Sic veteres sanxere, sed et vetera ipse retractans
Iura, novas figit simulato numine leges
Instituitque novos ritus, nova sacra per urbes
Quae servent seri ventura in secla nepotes.
125
Quin ipsas haud obscura proh voce minatur
Deiecturum aras seque igni templa daturum,
Templa olim impensis tantorum structa laborum.
Et iam iam volet ipsum etiam restinguere solem
Sideraque obsesso verbis deducere coelo.
130
Haud scelus ille tamen fallaci pectore quivit
Dissimulare diu, neque enim scelerata subire
Tecta horret, nec se vetitis conventibus aufert
Admonitus sociique epulis capiuntur opimis.
Quin etiam, interdum si qua tota impius urbe
135
Inventus fama ante alios ob crimina notus,
Continuo paribus gaudens adit impiger illum,
Nec requies donec sibi conciliarit amicum;
Tantus amor scelerum, tantum illi fallere cordi.
Tum festis, cum fas nihil exercere diebus,
140
Ipse tamen pellit morbos aegrisque medetur.
Quid memorem ut socii vetitis impune per aedes
Vescantur dapibu, cereremque et pocula tractent
Haud prius ablutis manibus sine more, sine ullis
Iegibus immundi contactuque omnia foedent?
145
Scilicet omnipotens placitos tot secula ritus
Retractet pater et mentem sententia vertat.
Quae nova tempestas? Eane inconstantia coelo?
Dede neci! Ne thuricremas quibus imminet aras
Destruat et posthac non ausit talia quisquam.
150
Dede neci! Poenas sceleri impius hauriat aequas.
A sacris prohibe infandos altaribus ignes."
Dixerat atque omnes eadem simul ore fremebant,
Romulus at dictis nequicquam flectitur ullis.
Nec nova primum audit nunc crimina. Cuncta nefando
155
Scit fabricata odio dum Christi gloria et ingens
Sacrilegos stimulis virtus exercet amaris,
Atque ait: "Haec coram fama est vos saepius illi
Obiecisse, quibus semper sermone paratus
Restitit et vera victor ratione repelli.
160
Nec se progeniem superi negat ipse parentis
Quem vos promissum coelo divinitus olim
Venturum tandem auxilio mortalibus aegris
Non latet, ut veteres genitoris molliat iras
Concilians generi vestro culpamque parentum
165
Ipse sua virtute luat. Sic ferre priorum
Accepi monimenta, patres id prodere vestros
Et rebus probat ipse. Adeo circum oppida lustrans
Arrexit totam monstris ingentibus oram
Quae non ullae artes hominum, non ulla potest vis.
170
Quin etiam in lucem quosdam revocavit ab umbris
Quis penitus iam mors totos immissa per artus
Solverat haerentes animae de corpore nexus.
Quare agite o odiis miseri desuescite iniquis!
Ne frustra pugnate, deum sed discite vestrum."
175
Dixerat. At magis atque magis violentia gliscit
Omnibus. Ingenti clamore insistere et una
Infreni saevire humerisque abscindere amictum.
Nec secus increvere animis ardentibus irae
Quam cum Athesimve Padumve undis laeta arva parantem
180
Diluere agricolae subiti compescere tendunt
Aggeris obiectu, praeceps magis aestuat amnis
Insultans victorque altas ruit agmine moles.
Forte autem rex et soboles hoc tempore regum
Herodes studio sacrorum advenerat urbem.
185
Munere Romulidum pars huic amissa paterni
Reddita erat regni Galilaeaeque oppida habebat.
Quem postquam accepit rector Romanus adesse,
Solveret ingrato quo sese munere tandem,
Transmisit Gailaeum illi vinctum Galilaeo
190
Atque ipsum iussit vitamque et crimina, si qua,
Quaerere pro meritisque viro decernere poenas.
Tum Vero audito Christi rex nomine Iaetus
Duci intro iubet, ingenti correptus amore
Compellare virum ac propius vera ora tueri.
195
Quem dehinc aggreditur vario sermone, sed ille
Nil contra atque oculos nusquam avertebat Olympo.
Ergo illum nil supra hominem miratus et ultro
Irridens iterum iubet ad praetoria duci
Et rursum haud laeto Romano redditur insons.
200
Hic me deficiunt animi, mens labitur aegra.
Horresco meminisse, dei quae vera propago
Pertulerit mala factus homo deus, auctor Olympi,
Quem mare, quem tellus vacuique patentia tractus
Atria nec capit immensi plaga lucida coeli.
205
Aura tuo omnipotens vires mihi reffice lapsu,
Aura polo demissa tuo hic me numine firma.
Haec animi victus quoties evolvere tento,
Omnia me circum nigrescunt. Pallida cerno
Astra caputque atra roseum ferrugine solem
210
Occulere et moestum in lachrymas se solvere coelum.
Tantane te pietas miserantem incommoda nostra,
Tantus adegit amor, coeli o lux clara sereni,
Vera dei ut soboles, verus deus aethere missus
Tam gravia haec velles perpessuque aspera ferre
215
Divinumque caput terrena mole gravatus
Subiceres tot sponte malis? Haec praemia ferres,
Nostra tua bonus ut deleres crimina morte?
Nos dulces Vetita decerpsimus arbore foetus,
Tu trunco infando pendens crudele luisti
220
Supplicium, o nimium nostros miserate labores.
Tu, quamvis deus atque dei indubitata propago,
Heu! nunc haec hominum, nunc cogeris illa subire
Arbitria in vinclis et iudicis ora vereri
Qui toti advenies olim datus arbiter orbi.
225
Pontius ut vinctum sua rursum ad limina reddi
Conspicit, arbitrio nec se subducere tristi
Posse videt, saevis curarum tunditur undis
Iamque his iamque illis iterumque iterumque retentat
Crudeles animos et parcere nescia corda
230
Irritus ac studio frustra adversatur inani.
Quam magis ille animis tendit sermone mederi,
Nunc supplex placidusque, minis nunc asper acerbis,
Tam magis accensis crudescunt cordibus irae.
Tandem ait: "Haec redeunt (vestrorum antiqua parentum
235
Vana superstitio) certis cum sacra diebus,
Vnum ego de multis inclusis carcere suevi
Reddere et ex arctis impune emittere vinclis.
Hunc igitur vobis ipsum solvine iubetis
Insontem? Nam quem potius dimittere possim?
240
Et iam poenarum satis ac feritatis abunde est.
Aut solvo aut porro vos hinc abducite et atrae,
Vt libet, immeritum sine me demittite morti."
Non tulit et medium sermonem abrupit acerbans
Crimina falsa cohors et poenas ingravat ore.
245
Forte illis Barabas populo patribusque diebus
Invisus, quo non scelere usquam immanior alter,
Iamdudum in vinclis poenam expectabat acerbam.
Nulla fugae spes prorsus, ei via nulla salutis.
Huic igitur praeses vellentne, an parcere Christo
250
Scitatur, sperans ita tandem evadere posse.
Illi autem victique odiis caecique furore
Exolvi Barabam poscunt veniamque precantur
Vni omnes, Christumque absumi funere tendunt
Atque obstant summa studiis rectoris opum vi.
255
Ille autem loris caedi virgisque salignis
Divinum mandat (visu lachrymabile) corpus.
"Fors - ait - innocui potero hac extinxe cruoris
Arte sitim; sic immitis miserebitur hostis
Et lacerum totos cernentes comminus artus,
260
Ipsi ultro satiati animos a morte reducent."
Iam largo undabat foedatum sanguine corpus
Perfusique artus tabo, liventia crura
Collaque brachiaque et detectae verbere costae
Atque eiectabat crassum roseo ore cruorem.
265
Talem in conspectu populi statuere: cruentos
Nudum humeros pectusque ambasque a poplite plantas,
Nam medium texto velabat carbasus albo.
Palluit aspectu coelum; conterrita fugit
Cornibus obtusis sub terram argentea luna
270
Nimbosoque diu latitans evanuit ore,
Et pariter visa astra polo cecidisse sereno.
Non tamen hostiles explevit sanguine poenas,
Sed magis atque magis crudescunt corda precando
Quae non ullae artes, quae vis non mitigat ulla.
275
Immerito letum intendunt extremaque poscunt
Supplicia infensi; resonant clamoribus alta
Atria. Certatim se cuncti hortantur in iras.
Eumenides missique inferna e nocte ministri
Tartarei, tenues animae, sine corpore vitae
280
Circumeunt stimulosque acuunt ardentibus acres
Et lucem eripiunt miseris agitantque furentes.
Romanum interea monet ipsa exterrita visis
Per somnum coniux iuvenis ne sanguine sese
Polluat, abstineat capto; portenta minari
285
Magna deum in somnis. "Is erat, is candidus ille
Agnus - ait - (numquam ludunt me somnia vana)
Quem circunfusique canes sudibusque petebant
Pastorum globus omnis. Eum mox omnia ademptum
Pascuaque et notis flebant cum saltibus agri.
290
At pater altitonans manifesta percitus ira
Desuper auctores caedis saevibat in ipsos.
Turbatum extemplo visum ruere undique coelum
Et campos late ac silvas quatere horrida grando.
Tum subito audita ex alto voxque acta per auras:
295
"Parce deo, Romane, hominum compesce furorem."
Credo equidem hunc (non te fallit) genus esse deorum.
Parce manus scelerare, pio, vir, parce cruori.
Ipsi haec coelicolae placidi portenta refutent
Iudaeosque petant solos generique minentur."
300
Talibus auditis Solymos animo acrior urget:
Romulides certus vesano obstare furori.
Iamque minis agit et dictis haud amplius arcet
Mollibus insanos et non toleranda frementes.
Iamque videbatur demptis dimittere vinclis
305
Velle virum et tantis se tandem solvere curis.
Sensit atrox Erebo umbrarum regnator in imo,
Aeternam servans memori sub pectore curam.
Ingemuit, vincique animo indignatus amaro est.
Protinus horriferum latebrosa ab sede Timorem
310
Evocat atrum, ingens et ineluctabile monstrum.
Tristior haud ulla est umbrosis pestis in oris
Scilicet atque hominum egregiis magis aemula coeptis.
Frigus ei comes et deiecto Ignavia vultu.
Extemplo hanc superas torpentem ascendere ad auras
315
Imperat, intonsi qua molli vertice surgunt:
Phoenicum montes, Solymorumque alta subire
Moenia, ut Ausonii flectat ducis aspera corda
Deiciens subigatque metu desistere coepto.
Iussa facit; sibi nigrantis accommodat alas
320
Nocturnarum avium, inque atros se colligit artus.
Iamque emensa viae tractus obscoena volucris
Purpurei crebra ante oculos se praesidis ecce
Fertque refertque volans circum importuna sonansque
Nunc pectus, nunc ora nigris everberat alis,
325
Immisitque gelu et praecordia frigore vinxit.
Diriguit visu subito atque exalbuit ille,
Surrectaeque comae steterunt, gelidusque per ossa
Horror iit. Genua aegra labant; vox faucibus haesit.
Quem, simul ac cives sensere insueta timentem
330
Pallentemque genas et toto corpore versum,
His subito arrepto clamantes tempore dictis
Aggressi: "Iste ausus vulgo se fingere regem.
Aspirat sceptris regisque affectat honores.
Quem, si forte neci mavis subducere nec te
335
Crimina tanta movent, Iudaeas protinus urbes
Seditione potens Romanis legibus omnemque
Artibus avertet Syriam ditione Quiritum.
Res igitur tibi si curae Romana decusque
Caesaris, hanc superis pestem citus aufer ab oris,
340
Hauriat ut meritas haud uno crimine poenas,
Ne gentem repant contagia dira per omnem
Talia perstabant uno omnes ore frementes.
Dux vero expertus genus intractabile, regis
Palluit ad nomen (praecordia ad intima saevit
345
Subdita pestis enim) nec iam superantibus obstat
Amplius, et sese victus cedensque remittit,
Haud ultra potis insano pugnare furori.
Ceu cum rostratae sese opposuere triremi
Protinus adversi mediis in fluctibus Euri,
350
Luctatur primum celsa de puppe magister
Hortaturque viros validis insurgere tonsis;
Demum, ubi se niti contra intolerabile coelum
Incassum videt ac ventos superare furentis,
Vertit iter, quocumque vocat fortuna per aequor
355
Multivium atque auris parens subremigat aeger.
Haud tamen abstinuit verbis vocive pepercit.
"Verum vincor - ait- nec habet vestra ira regressum.
In me nulla mora est: moriatur crimine falso
Damnatus. Vos triste manet, speroque propinquum
360
Supplicium. Vos sacrilego serique nepotes,
O miseri, meritas pendetis sanguine poenas."
Sic effatus, aquam plena iubet ocius urna
Afferri, abstergensque manus haec addidit ore:
"Vt nunc his manibus maculae absunt, sic mihi nullum
365
Has in caede nefas, meque omni crimine solve."
Dixit, et exurgens solio intra tecta recessit.
Illi autem: "Deus haec nobis gnatisque reservet
Instauretque graves poenas, quascumque meremur."
Haec dum porticibus populo spectante geruntur
370
Vestibuium ante ipsum, famuli ducis aedibus intus
Armati illudunt capto irridentque silentem,
Quodque ilium populi regem optavere per urbes,
Purpureis ornant tunicis ostroque rubenti
Atque alte effultum subiimi sede locarunt.
375
Pro capitis crinali auro regumque corona
Sentibus obnubunt flaventia tempora acutis.
Pro sceptro datur insigni fluvialis arundo.
Tum populo laeti portis bipatentibus omni
Ostendunt plausu magno regemque salutant.
380
Haud aliter ludo pueri cum ex omnibus unum
Delegere ducem, sociis qui sponte subactis
Imperitet, laeto cuncti stant agmine circum
Condensi assurguntque omnes regisque superbi
Iussa obeunt ludicra, ingens it ad aethera clamor.
385
Tali intus famuli indulgent manus effera ludo.
Dehinc iuveni vestis obtentu lumina inumbrant,
Divinumque caput palmis et arundine pulsant.
Hic digitis vellit concretam sanguine barbam;
Ille oculos in sidereos spuit improbus ore
390
Immundo et pulchrum deformat pulvere corpus.
Nec mora nec requies: versantque agitantque ferentem
Omnia, nec verbis ullis indigna querentem,
Nec dare permittunr iam lumina fessa sopori.
O dolor, heu! species inhonesta, indignaque visu!
395
Non silvis avibus frondes, non montibus antra
Quadrupedum generi desunt, ubi condere sese
In noctem atque suos possint educere foetus.
At rerum auctori, coeli cui regia servit,
Omnibus in terris defit locus, omnibus oris,
400
Quo caput acclinet fessusque in morte quiescat.
Tum vero Solymi victores cuncta parare
Supplicia atque omnes poenarum exquirere formas,
Perferat ut saevos crudeli morte dolores.
Iamque illum erecto properant distendere ligno
405
Affixum et lenta paulatim perdere morte.
Nec mora, diffindunt malos. Sonat acta securis,
Altaque quadrifidis fabricatur roboribus crux,
Tormenti genus. Haec olim scelera impia reges
Vrgebant poena sontesque hac morte necabant,
410
Difficiles miserorum obitus longique dolores.
Tum neque honos erat, infami neque gloria trunco;
At nunc numen habet sanctum et venerabile lignum
Suppliciter cuncti colimus sacrisque minores
Argento atque auro contectum imponimus aris
415
Et laetum ex illo memores celebramus honorem.
Illa etiam coelo fulgebit lampadis instar
Aethereae et totum lustrabit lumine mundum,
Cum dabit exitio una dies animalia cuncta
Interitumque feret rebus mortalibus ignis.
420
Vix terris lux alma aderat, cum iam undique tota
Vrbe ruit studio visendi accita iuventus,
Implenturque viae, concursuque omnia fervent.
Et iam purpureos habitus insignia ludicra
Exutum, vinctumque manus clamore trahebant
425
Dirum ad supplicium magna sectante caterva.
Per medios longis raptatus funibus ibat
Semianimisque artusque tremens plagisque cruentus
Nocturnis, humeroque trabem duplicem ipse gerebat
Praecisis gravidam nodis ac robore iniquo,
430
Qua super infando mortales linqueret auras
Supplicio et duros finiret morte labores.
Armati circunsistunt, clypeataque iuxta
Agmina densentur; collucent spicula Ionge
Spiculaque et rubris capitum cava tegmina cristis,
435
Aereaque alterno conspirant cornua cantu.
Pars pedes insequitur; pars sese lucidus altis
Ferr in equis; resonant colles clamore propinqui.
Multi autem, quorum melior sententia, flebant,
Praecipuae matresque piae mitesque puellae,
440
Cernentes nudis pedibus per scrupea saxa
Tendere et offendi crebro ad salebrosa viarum,
Dum monte adverso protrudit robur iniquum,
Ad quas suspirans heros sic ore loquutus:
"Ne vero, ne me matres indigna ferentem
445
Flete piae. Vobis potius deflete propinquum
Exitium et vestris hinc debita praemia natis."
Sic fatus linquit non aequis passibus urbem.
Interea superum rex tanto in cardine rerum
Verticis aetherei sublimem evasit ad arcem,
450
Mortalis nati Ietum ut crudele videret
Ipse sui spectator. Eum gens incola coeli
Aligeri stipant cunei et comitantur euntem.
Est templum gemmis interlucentibus auro
E solido factum sublimi in vertice Olympi,
455
Rectum immane, ingens, superi penetrale parentis,
Sidera despiciens subter labentia mundi.
In medic divus duro ex adamante tumescit,
Paulatim exacuens instar fastigia pinus;
Multiplices circum sedes subterque supraque
460
Dispositae gradibusque novem super aethera surgunt.
Conveniunt huc coelicolae, regemque canendo
Ingressi thiasis lustrant; se sedibus inde
Omnes composuere suis, tumulumque corusci
Ter late circum terna cinxere corona
465
Secreti ordinibus certis; neque enim omnibus aequa
Conditio viresque pares eademque potestas;
Verum, aliis alii ut praestant, ita rite locantur
Munere quisque suo contenti ac sorte beati.
In medio pater omnipotens solio aureus alto
470
Sceptra tenet, lateque acie circum omnia lustrat
Totus collucens, totus circum igne corusco
Scintillans radiisque procul vibrantibus ardens.
Mox autem infaustis Iudaeae lumina tantum
Defixit terris, tristemque ante omnia collem
475
Spectabat. Gens moesta simul spectabat Olympi
Collem infelicem, sacram egredientibus urbem
Qui prior occurrit, humanis ossibus albus.
Auctores scelerum poenas ibi morte Iuebant
Informi; circum pendebant corpora passim
480
Arboribus truncis incocto lurida tabo.
Huc simul atque emensus iter miserabilis heros
Pervenit sensitque sibi crudele parari
Supplicium atque trabem vidit iam stare nefandam,
Deiectos oculos porro huc iactabat et illuc,
485
Omnia collustrans, comitum si forte suorum,
Si quem forte acies inimicas cerneret inter.
Fidum in conspectu nullum; videt agmina tantum
Saeva virum campique armis fulgentibus ardent.
Cari deseruere omnes diversa petentes,
490
Non aliter quam cum coelo seu tactus ab alto
Pastor, sive ferae insidiis in valle peremptus,
Continuo sparguntur oves diversa per arva
Incustoditae; resonant balatibus agri.
Iamque trabem infandam scandens pendensque per auras
495
Horruit atque deum veluti se oblitus, acerbi
Pertimuit dirum leti genus; aestuat intus,
Atque animum in curas labefactum dividit acres,
Tristia multa agitans animo, totosque per artus
Pallentes mixto fluit ater sanguine sudor,
500
Et patriam crebro reminiscitur aetheris aulam.
Tum coelum aspectans haec imo pectore fatur:
"Heu, quianam extremis genitor me summe periclis
Deseris? Aut gnati quo iam tibi cura recessit?"
Audiit has summus voces pater; audiit omnis
505
Coelestum chorus. Ipse (alta secum omnia mente
Versabat genitor, nutu haud oblitus agi rem
Nempe suo) stetit immotus seseque repressit.
At circunfusos coetus, gentem aetheris alti
Aligeram, iniussos potis est vis sistere nulla.
510
Omnibus exarsit subito dolor; omnibus ingens
Aestuat ira. Volunt nato succurrere herili
Et prohibere nefas duroque resistere ferro.
Bella cient; arma ingeminant arma acrius omnes.
Hic puer, haud volucri extremus de gente, recurvo
515
Aere vocare acies quo non magis utilis alter,
Ascensu superat celeri ardua culmina praepes,
Tum super axe sedens roseique in vertice coeli,
Signa canit belli. Latus dissultat Olympus
Vndique, et insolito tremuerunt sidera motu.
520
Audiit et sonitum, si quem procul orbe remoto
Distinet incedens humili luna humida gressu.
Audivere, quibus generis custodia nostri
In terris olim sorti data, vastaque tellus
Protinus ingenti tremuit concussa fragore.
525
Tum quos rex superum varias legarat in oras,
Aereos relegunt tractus mandataque linquunt
Imperfecta fugaque poli super ardua tendunt.
Ac velut in pastus celsa quae sede columbae
Exierant varios, cum tempestate repente
530
Vrgenti caeco misceri murmure coelum
Incipit et nigrae cinxerunt aethera nubes,
Continuo linquunt arva undique et ardua pennis
Tecta petunt celeresque cavis se turribus abdunt.
Iam passim ingentis properatur vertice Olympo
535
Et toto ancipitis ferri coelo ingruit horror,
Aeratique sonant currus, gemitusque rotarum
Audiri sonitusque armorum desuper ingens.
Tam vastos motus axis miratur uterque,
Miranturque ignes coelique volubilis orbes,
540
Cum tenues animae, cum sint sine corpore vitae,
Sensibus a nostris quibus est natura remota.
Saepe autem, seu mortales mittuntur ad oras
Sive opus in fratres olim capere arma rebelles,
Corporis afficti sibi quisque accommodat alas
545
Aereosque artus, simulacrumque aptat habendo,
Spiritus ut queat humanos admittere visus.
Ergo illi rapido circumdant turbine densa
Corpora sub nostros etiam venientia sensus,
Circumdantque humeris desueta micantibus arma
550
Aetheris aerisono subito de poste refixa
Coelicolum exuvias, belli monimenta nefandi,
Quod socios olim contra gessere furentes.
Hic bonus armatur iaculis hastamque trabalem
Crispat agens; rapit ille faces; rapit ille sagittas
555
Suspenditque humeris lunatum ardentibus arcum,
Atque alius palmas insertat caestibus ambas;
Pars tereti funda dextram implicat. Omnibus ensis
Aureus in morem vagina pendet eburna,
Infrenant alii coeli per coerula currus;
560
Caetera pars pictis librare celerrima pennis
Corpora: non eadem vis omnibus ipsa volandi.
Mobilitate vigent varia: pars remigat alis
Binis alternante humero; pars ordine ad auras
Tollunt se triplici pennatis undique plantis.
565
Haud unam in faciem, sed nec color omnibus idem.
Namque hos punicea cernas effulgere pluma
Flammipedes, igni assimiles rutilantia terga,
Herbarum hos speciem viridesque referre smaragdos,
Terga illis croceo lucent circunlita luto;
570
Centum aliis alii pinxere coloribus alas.
Qualis ubi exactos post aestus arbore ab omni
Exornat pomis se versicoloribus annus,
Et caput Autumnus circumfert pulcher honestum.
Et iam pennipotens liquidis exercitus ibat
575
Tractibus, ac volucri cingebant agmine coelum,
Millia quot numquam nascentum ab origine rerum
Visa hominum in terris coiisse, ter agmina terna,
Terque duces terni. Toto dux vertice supra est,
Nuper Iapygii Gargani e vertice vectus
580
Armipotens, veteris quem quondam gloria pugnae
Sublimem longeque alios super extulit omnis.
In medio ibat ovans, galea cristisque superbis
Aureus et longe gemmis lucentibus ardens,
Nunc etiam spolia edomiti fulvamque draconis
585
Pellem ostentabat spiris ingentibus, ipsumque
Innixus tergo pedibusque hastaque premebat.
Arma procul radiant; umbo vomit aureus ignes,
Stellantique procul micat ensis iaspide fulgens.
Ventum erat ad coeli portas. Hic omnibus irae
590
Incaluere magis, belli ut monimenta prioris
Sunt oculis oblata. Vident nam turribus altis
Pendentes currus suspensaque postibus aera,
Spiculaque et clypeos, victis de fratribus arma
Olim, immane nefas! coelo crudeliter orsis,
595
Dum frustra aspirant sceptris felicis Olympi
Immemores victique animis et vana tumentes,
Quos ipsi contra steterant meliora sequuti,
Aethereque expulerant certamine debellatos.
Quam pugnam in foribus quondam caelarat ahenis
600
Artificum manus atque operoso impresserat auro.
Cernere erat liquidas coeli pendere per auras
Hinc acies atque hinc acies certamen adortas,
Nunc huc, nunc illuc ultro citroque volare,
Aetheraque in medio venientibus obscurari
605
Missilibus, iam iam certari comminus armis,
Miscerique acies et iam, quis spicula deerant,
Crinibus implicuere manus hostilibus uncas,
Suspensosque comis circum per inane rotabant.
Iamque hos paulatim concedere, desuper illos
610
Vrgere aspicias, donec toto aethere versi
Palantesque fugae simul hostes terga dedere,
Praecipiti assimiles nimbo atque procacibus Austris.
Nam pater omnipotens armatus fulmine dextram
Deturbabat agens flammisque sequacibus arce
615
Siderea; excussos Erebi domus atra recepit.
Pugnae igitur superi admoniti veterisque trophaei
Aetheris ardebant fractis erumpere portis.
Iamque adeo evassent omnes terrisque potiti
Sontem incendissent oram, iamque urbibus igni
620
Correptis, Iudaea nocens, commissa luisses,
Ni pater altitonans stellanti nixus Olympo
(Motus enim tanto subito flagrante tumultu)
Coepta redargueret verbisque inhiberet acerbis
Bellum importunum, cunctis haud mollia mandans.
625
Nam circumspiciens, sibi centum astare ministras
Virgineas volucrum humana sub imagine formas
Hinc atque hinc videt et nutum observare paratas.
Quarum quae placido mitis clementia vultu est,
Eligitur numero ex omni, cui talia mandet:
630
"Vade- ait- et volucri per coelum labere curru.
Fratribus haec fer dicta tuis. Non aetheris illis,
Non illis vasti commissas orbis habenas,
Vt ferro iniussas meditantes edere pugnas
Omne ausint miscere meo sine numine coelum
635
Terramque et tantos animis accendere motus.
Considant, positisque adsint huc ocius armis."
Dixerat. Illa viam raptim secat alite curru
Et patris ingentes passim denuntiat iras,
Ni redeant positisque quiescant protinus armis.
640
Addunt se comites Pietas Paxque aurea; it una
Spesque Fidesque piique parens placidissima Amoris
Omnibus in manibus rami canentis olivae.
Quaque egere viam, videas procul ilicet arma
Proiicere et studiis cunctos mitescere versis.
645
Iamque in conspectu positis exercitus armis
Regis adest, dicto parentes. Sede locarunt
Ordine sese quisque sua pariterque quierunt,
Hic tum nimbipotens genitor circumtulit ora
Ter torquens illustre caput, ter cardine moto
650
Terribilem increpuit sonitum; dein farier infit:
"Quae superi vetitum contra haec insania ferri?
Quo ruitis? Quia ne auxilio subsistere nostro
Non queat ille, meae aut sint fractae denique vires?
Ne saevite animis atque hanc deponite curam,
655
Quandoquidem haud fert haec nostro sine numine natus
Scitis enim ut moriens crimen commune refellat.
Sic generi humano clausum stat pandere Olympum.
Illum ideo duros volui exercere labores
Atque agere in terris extrema per omnia vitam,
660
Finibus exactum cunctis, inopem, omnium egentem.
Iamque ad supremum ventum. Manet exitus illum
Hic hodie gravis insontem, irrevocabile letum,
Et morti caput ipse sua sponte obvius offert.
Nunc autem subito visu horruit et timor illi
665
Confusam eripuit Ieti ipso in Iimine mentem.
Quippe, deum velut exutus, mortalis, inermis
Restitit et telis mansit violabile corpus.
Nil aliter vis divinos valuisset in artus
Vlla hominum, et cunctis foret impenetrabilis armis.
670
Non adeo vires, non parva potentia nostra,
Vt nequeam, si versa retro sententia, natum
Eripere in medio versantem turbine leti,
Contra illum insurgant omnes, ab origine rerum
Quidquid ubique hominum natum extinctumque per aevum
675
Non ita me experta est Babylon, ubi ad astra gigantes
Tentavere vias educta turre sub auras,
Et poterant magnos manibus divellere montes;
Nunc etiam fumant praefractae fulmine turres.
Vt nimborum acies tempestatumque quiescant,
680
Quae vastum rapiant convulsum a cardine mundum,
Ipse manu terras quaterem; coelum omne cierem
Dliluvio cuncta involvens. Meme ignibus atris
Nunc nunc accinctum teloque tricuspide dextram
Armatum mortale genus saevire videret,
685
Hunc difflare globum, haec passim metere agmina ferro
At sinite; adveniet (neque enim mora longior) urbi
Tempus ei, frustra hunc cum magno optaverit emptum
Haud tetigisse, genus cui ducitur aethere ab alto."
Sic ait, et moto tremefecit vertice mundum,
690
Terrifico quatiens tonitru coelestia templa.
Continuo superum furor acer et ira quievit.
Prosequitur tantum votis chorus omnis amicis,
Atque deum e summo taciti miserantur Olympo.
Sicut ubi inclusi septis vacuo aequore campi
695
Pro laude ac decore accensi certamina miscent
Inter se aequatis iuvenes duo comminus armis;
Hinc spectat procul atque hinc circumfusa iuventus.
Tum si forte alter minus ac minus utilis, ore
Palluit aut terra cecidit deceptus iniqua,
700
Consurgant fidi aequales studiisque sequantur.
Quam vellent, nisi pacta vetent, succurrere amico!
Stant aegri et casum longe execrantur acerbum.
Haud secus indefensus, inermis restitit heros.
Illum nudum humeros, nudum omne a vertice corpus,
705
Directum longo malo applicuere furentes.
Nuda dehinc tendunt transverso brachia ligno
Diversaque ambas affigunt cuspide palmas
Hinc atque hinc; mucrone pedes terebrantur eodem
Confixi. Largum manat de stipite flumen.
710
Instant vi multa. Ferro ardua robora adacto
Dant gemitum; reboat diro stridore supinus
Mons circum ingeminans ictusque resultat imago.
Tum supra caput et nomen patriamque necisque
Inscripsere notis variis in stipite causam.
715
Dextra autem laevaque duos gemina arbore fixos
Addiderant socios quos ob commissa merentes
Leges supplicium ad iustum poenamque vocabant.
Verum ipsum amborum in medio longe altius arbos
Extulerat, veluti scelerum exhortator et auctor
720
Aut furtis foret ante alios immanior omnes.
Infelix Solyma, infelix Iudaea propago!
Vltro infesta piis, non ipsis vatibus aequa!
Haec digna hospitia, has sedesque torosque parasti
Coelicolum regi? Hos socios, hunc addis honorem
725
Qui mortale genus propter delapsus Olympo
Sponte sub humana lustravit imagine terras?
Hic genus ipse tuum Phariis eduxit ab oris
Et pedibus salsas dans ire impune per undas,
Marmoreum tibi stravit iter pontumque diremit.
730
Idem etiam te coelesti dape pavit euntem
Per deserta tuos miseratus vasta labores.
Huius ope hausisti dulcem de caute liquorerm,
Cum procul et fontes et liquida flumina abessent.
Hic te posthabitis aliis longe omnibus unam
735
Gentibus elegit, meritis quam ad sidera ferret
Muneribusque suis sublimi aequaret Olympo.
Promeritum his cumulas donis? Haec digna rependis?
Non vatum voces, non te miracula rerum
Vlla movent aut non praesentia numina sentis?
740
Cui umquam scelerum auctori tam dira parasti
Supplicia aut usquam quis tam crudeliter hosti
Acceptus tales luit alter corpore poenas?
Iamque trabi applicitus tergo alte haerebat. In illum
Versi omnes observabant quae funere in ipso
745
Signa daret quae spes aut quae fiducia victo.
Ille autem tacitus iamdudum cuncta ferebat
Immotusque. Decor roseo nondum omnis ab ore
Cessit, adhuc oculis divinum est cernere honorem;
Tantum respersusque genas pallentiaque ora
750
Humectat cruor et mixto cum pulvere sudor
Plurimus infectique rubent in sanguine dentes.
Qualis, qui modo coerulea perfusus in unda
Lucifer astrifero radios spargebat Olympo,
Si mundi species violetur clara sereni
755
Et subita incipiat coelum pallescere nube,
Nondum omne occuluit iubar obrutasque nitescit
Pulcher adhuc facie et nimbo tralucet in atro.
Interea matris quam magnam nuper ad urbem
Traxerat incertus rumor, certissimus aures
760
Nuntius implevit natum extra moenia duci,
Ad mortemque rapi captum insidiisque subactum.
Palluit infelix mediisque in vocibus artus
Diriguit, licet haec patris sciat omnia certo
Consilio fieri atque ipsius numine nati;
765
Altius ingenti tamen exuperante dolore
Cuncta oblita ruit. Resonant plangoribus aedes
Foemineis. Frustra lachrymantem et acerba gementem
Solantur fidae comites iamque illa per urbem
Atque huc atque illuc errat tristemque requirit
770
Indefessa locum; nunc hic, nunc haesitat illic
Vestigans oculis atque auribus omnia captans,
Sicubi concursum voces aut hauriat ullas.
Ac veluti pastu rediens ubi vespere cerva
Montibus ex altis ad nota cubilia, foetus
775
Iamdudum teneri memor, omnem sanguine circum
Sparsum cernit humum catulos nec conspicit usquam;
Continuo lustrans oculis nemus omne peragrat
Cum gemitu; tum si qua Iupi, si qua illa leonis
Raptoris signa in triviis conspexerit, illac
780
Insequitur tota observans vestigia silva
Perque viam passim linquit pede signa bisulco.
Haud aliter, simul atque iugo prospexit in alto
Collis oliviferi, late qui maximus urbi
Incubat, ingentem concursum et lucida circum
785
Spiculaque clypeosque et fulgentes equitatus,
Per medios ruit et cursum extra moenia torquet.
Illam porticibus spectant altisque fenestris
Effusae matres longe et miserantur euntem.
Iamque hos iamque ruens cursu praevertitur illos,
790
Vngula crebra licet volucrum proculcet equorum.
Addunt se flenti comites pariterque sequuntur
Fidus Ioannes cum matre atque innuba Martha
Et soror et Salome et coniux aegra Cleophae;
Cunctae atro pariter velatae tempora amictu.
795
Ecce autem videt infando iam proxima monti
Erectamque trabem et scalas defixaque signa.
Quamvis nescit adhuc quae sint ea robora porro,
Horruit illa tamen metuens et pectus honestum
Terque quaterque manu tundens pectusque caputque:
800
"Hei mihi, nescio quid moles atque illa minatur
Machina - triste inquit - gentis scio acerba furentis
Circumfusa odia et genus undique Iudaeorum,
Iamdudum nobis infensum, exposcere poenas.
Hoc erat, hoc tota insomnis quod nocte videbar
805
Cernere signum, olim Isacidae quo summa notarunt
Limina quisque suum, fuso agni rite per aedes
Sanguine post Ionga exilia indignosque labores
Niliacis moniti furtim decedere terris."
Haec memorans simul ibat. Eam sine more ruentem
810
Rumpentemque aditus per tela, per agmina densa,
Reiciunt clypeorum obiectu et longius arcent.
Iam magis atque magis non vani signa timoris
Clarescunt propiusque in vertice conspicitur crux,
Ingens, infabricata et iniquis aspera nodis.
815
Vt vero informi mulctatum funere natum
Affixumque trabi media iam in morte teneri
Aspexit coram infelix, ut vidit ahena
Cuspide traiectas palmas palmasque pedesque,
Vulnificisque genas foedataque tempora sertis,
820
Squalentem ut barbam, turpatum ut sanguine crinem,
Deiectosque oculos dura iam in morte natantes,
Inque humerum lapsos vultus morientiaque ora;
Alpino stetit ut cautes in vertice surgens,
Quam neque concutiunt venti neque saeva trisulco
825
Fulmine vis coeli, assiduus neque diluit imber
Hispida, cana gelu longoque immobilis aevo.
Ipsi illam montes, ipsa illam flumina longe
Videre ingentem fessae miserata dolorem,
Eque sacro aereae Iachrymarunt vertice cedri.
830
Filius at postquam pinu conspexit ab alta
Dilectam genitricem, animi miseratus in illa,
Vt potuit, subito morientia lumina fixit
Semianimis dulcemque oculis respondit amorem.
Mox sic exanguem visu victamque dolore
835
Affari extremum curasque avertere dictis:
"Hactenus, o mulier, stetimus. Non te tamen aegram
Tantus edat tacite dolor. Haud sine mente parentis
Haec ferimus, solo qui temperat omnia nutu.
Hic tibi pro nato - admotum nam forte parenti
840
Vidit Ioannem lachrymantem et multa gementem -
Semper erit." Iuvenem mox idem affatur amicum:
"Haec tibi erit genitrix. Oro tutare relictam
Tu saltem et matris serva communis amorem."
His dictis lachrymas perculsis mentibus hostes
845
Non ipsi tenuere; ferae ingemuere cohortes.
Hic demum matri rediit vox faucibus aegrae
Ingentemque dedit gemitum. Tum robora largo
Tristis inexpletum lachrymans lavit humida fletu,
Et tales amplexa trabem dabat ore querelas:
850
"Nam quem te miserae matri, pulcherrime rerum
Nate, refers? Talin voluisti occumbere leto?
Nec tibi noster amor subiit, ne funera adires
Talia, ne culpam alterius hac morte piares
Et letale dares miserae sub pectore vulnus?
855
Heu, quem te nate aspicio? Tuane illa serena
Luce magis facies aspectu grata? Tui ne
Illi oculi? Quae tam scelerata insania tantum
Ausa nefas? Heu, quam nato mutatus ab illo
Cui nuper manus impubis omnisque iuventus
860
Occurrit festam venienti laeta per urbem
Perque viam ut regi velamina picturata
Arboreasque solo frondis et olentia serta
Sub pedibus stravere, deum omnes voce fatentes?
His exornatum gemmis, hoc murice cerno?
865
At non certe olim praepes demissus Olympo
Nuntius haec pavidae dederat promissa puellae!
Sic una ante alias felix ego, sic ego coeli
Incedo regina? Mea est haec gloria magna,
Hic meus altus honos? Quo reges munera opima
870
Obtulerunt mihi post partus? Quo carmina laeta
Coelestes cecinere chori, si me ista manebat
Sors tamen, et vitam cladem hanc visura trahebam?
Felices illae natos quibus impius hausit
Insontes regis furor ipso in limine vitae,
875
Dum tibi vana timens funus molitur acerbum.
Vt cuperem te diluvio cecidisse sub illo!
Hos, hos horribili monitu trepidantia corda
Terrificans senior luctus sperare iubebat
Et cecinit fore, cum pectus mihi figeret ensis.
880
Nunc alte mucro, nunc alte vulnus adactum.
Saltem huc ferte oculos, vos o quicumque tenetis
Hac iter et comitem dulci me reddite nato,
Quando nulla mihi superant solatia vitae
Atque meo maior nusquam dolor. Addite meme
885
Huic etiam, si qua est pietas, et figite trunco.
Aut vos o montesque feri, quaeque ardua cerno
Me supra frondere cacumina, parcite quaeso
Vos saltem. Vos, o nostro exaturata dolore
Respicite et miserae tandem succurrite matri.
890
Nunc, nunc praecipiti casu convulsa repente
In me unam ruite et tantos finite labores."
Hos virgo atque alios dabat ore miserrima fletus,
Nec comites possunt flentem illam abducere fidae.
Attamen armati morienti illudere pergunt
895
(Estque hosti duro in bello multo optimus hostis);
Crudeli quassant risu caput. Vndique circum
Insultant tolluntque has laeti ad sidera voces:
"En, qui se coelo missum superique parentis
Progeniem iactat temploque urbique minatus
900
Seque deum fictor fandi mentirier audet.
I sequere, illiusque pius nunc numen adora!
Qui multos leti eripuit de faucibus olim,
Non potis ipse sibi tali in discrimine adesse.
Falsus abest illi longe, nec talia curat
905
Nunc genitor. Sane infami nunc liber ab orno
Desiliat, si numen habet, vincla omnia rumpat.
His quoque nos signis missum credemus Olympo!"
Talia iactabant mediaque in morte dolore
Semianimem hoc etiam cumulabant. Cuncta ferebat
910
Iile animi invictus. Saevis clementius aequo
Hostibus orabat veniam patremque rogabat
Parceret ignaris rerum caecisque furore.
At vero inter se adversis decernere dictis
Auditi, poenas qui iuxta ob furta luebant
915
Supplicio aequali iuvenes gemina arbore fixi.
Alter enim furiis longisque doloribus actus
Ipse etiam verbis morientem heroa superbis
Stringebat miser ac tales dabat ore loquelas:
"I nunc, et templi multa constructa virum vi
920
Demolire adyta et post tris rursum erige luces.
Nunc, tibi si genus e summo traheretur Olympo
Eque deo genitore fores, ut te ipse ferebas,
His te nos pariterque malis prohibere liceret.
Verum, omnes quando iactasti vana per urbes,
925
Nobiscum moriere, dei mentita propago."
Non tulit haec alter dextra qui in parte propinquus
Iam morti pendebat et haec extrema profatus:
"Infelix, quae tanta animo dementia sedit?
Nos ambo merito Iuimus peccata. Sed insons
930
Proditur hic odiis. Quin nos commissa fatentes
Aequius hic fuerat veniam pacemque precari."
Sic ait. Hinc divum conversus lumina in ipsum
Talibus orabat: "Superi tu certa parentis
Progenies (nam celsa manent te sidera), ab alto
935
Respice me et dexter morienti protinus adsis!"
Annuit et verbis deus est dignatus amicis:
"Tu partem Iaudis capies, tu gaudia mecum.
Quae me cumque hodie, una eadem te regna beatum
Accipient - ait - astra alacri iam concipe mente."
940
Vix ea, nam vitae labentis fine sub ipso,
Dum luctante anima fessos mors exuat artus,
Aestuat. It toto semper de corpore sudor
Largior et siccas torret sitis arida fauces.
Tum vix attollens oculos iam morte gravatos
945
Exiguum sitiens laticem suprema poposcit
Munera. Vix tandem corrupti pocula Bacchi
Inficiunt felle et tristi perfusa veneno,
Ingratosque haustu succos, inamabile virus
Arenti admorunt morientis arundine linguae
950
Quae, simul extremo libans tenus attigit ore,
Respuit atque diu labris insedit amaror.
Interea magno lis est exorta tumultu,
Dum tunicam nato genitrix quam neverat olim
Partiri inter se famuli certamine tendunt
955
Exuviasque petunt; sed erat haud sutilis ipsa
Vestis et in partis ideo non apta secari.
Sorte trahunt igitur concordes: sic fore quondam
Praedixere sacri corda haud improvida vates.
Iamque fere medium cursu traiecerat orbem,
960
Cum subito ecce polo tenebris caput occulit ortis
Sol pallens, medioque die (trepidabile visu)
Omnibus incubuit nox orta nigerrima terris,
Et clausus latuit densis in nubibus aether,
Prospectum eripiens oculis mortalibus omnem.
965
Hic credam, nisi coelo absint gemitusque dolorque,
Aeternum genitorem alto ingemuisse dolore
Sidereosque oculos terra avertisse nefanda.
Signa quidem dedit et luctum testatus ab alto est.
Emicuere ignes; diffulsit conscius aether,
970
Concussuque tonat vasto domus ardua Olympi
Et caeca immensum percurrunt murmura coelum.
Dissiluisse putes divulsi moenia mundi,
Sub pedibus mugit tellus; sola vasta moventur;
Tecta labant; nutant succussae vertice turres.
975
Obstupuere humiles subita formidine gentes
Et positae extremis terrarum partibus urbes.
Causa latet, cunctis magnum ac mirabile visum,
Et Populi aeternas mundo timuere tenebras
Attoniti, dum stare vident caligine coelum.
980
Ipsam autem propior Solymorum perculit urbem
Ac trepidas stravit mentes pavor. Vndique clamor
Tollitur in coelum; sceleris mens conscia cuique est.
Templa adeunt subito castae longo ordine matres;
Incedunt mixti pueri intactaeque puellae,
985
Perque aras pacem exquirunt, quas thure vaporant
Suppliciter, sacrisque adolent altaria donis.
Ecce aliud coelo signum praesentius alto
Dat pater altitonans et templum saevit in ipsum.
Velum latum, ingens, quod vulgi lumina sacris
990
Arcet inaccessis, in partis finditur ambas,
Et templi ruptae crepuere immane columnae.
Iamque deus rumpens cum voce novissima verba
Ingenti horrendumque sonans: "En cuncta peracta!
Hanc insontem animam tecum pater accipe!" dixit
995
Supremamque auram ponens caput expiravit.