Teofilo Folengo varium poema, 10

10. commendat hortulum Quirino

Cui nam tot comitum, sodaliumque,

Mandabo fidei, bonaeque curae,

Hortum delicias meas, Quirine?

Nam (quod scire quidem te oportet unum,

5

Quem plurisfacio, probans fidelem)

Hinc praeceps abeo, nec ante voto

Quam deus bene vertat, huc revertor,

Cui vestrum hortulus iste erit colendus?

Incertum est: tibi ne insuber Cyrille?

10

An tibi Vgo? tibi ne Paule? sed nec

Ambos huic habiles, idoneosque,

Vos curae inspicio; quidem librorum

Macri, pallidulique deterentes

Tot volumina, nec pili aestimatis

15

Plantarum studium. At tuae Quirine

Magis crediderim sagacitati.

Nam quis te serit, amputatque, sarritque

Aut hortos melior colit? qui es actor

Tam boni agricolae (ut datur videri)

20

Quam optimus Maro scriptor, et magister.

Quid non dant validi tui ligones?

Quibus continuo vacas labori;

Quibus nos sapidis, salubribusque

Sustentas epulis? tibi virentum

25

Vbertas olerum redundat hortis:

Et molles sua protulere betae

Late brachia, brassycaeque, opesque

Horti, et nobilium quies ciborum

Lactucae, atque inulae, intubumque amarum.

30

Cui non cicorium, cucumis, pepoque,

Non ventrosa deest cucurbita, et quod

Sopores gelidum papaver infert;

Non cepae, raphanum, ascaloniumque,

Non porrum, allium, et illa, quae per hortos

35

Nostrae salvia nascitur saluti.