Teofilo Folengo varium poema, 8

8. methaphora de iis, quos ad magistratum
se contulisse poenitet

Infidum arridet saepe imprudentibus aequor,

Mentiturque leves zephyros aquilone parato.

Hinc veniunt homines cupidi, quos plura videndi

Cura subit, seu forte Deas in gurgite nantes,

5

Sive tridentiferi verrentes caerula currus.

Verum ubi subducto ventum est qua litore circum

Misceri aspiciunt coelum aequore, et aequora coelo:

En miseri avulso singultant viscere proni

Hinc atque hinc nautae, nigraeque urgente vomuntur

10

Bile dapes, foedatque acidus Nereidas humor.

Vnde indignantes venti tam audacter amicas

Commaculare, suas genus hoc mortale, caducum,

Atque procax, ne sic evadat crimen inultum,

Concurrunt, sonituque ingenti obnixa profundo

15

Tergora subiiciunt pelago, totumque revellunt.

Heu stulti, quos nulla monet iactura priorum!

Tunc ea tempestas, ea tunc asperrima rerum

Debuerat facies animo spectarier ante-

Quam nauta insultans fortunae solveret audax:

20

Mox frustra insani vellent contingere portus.