Teofilo Folengo varium poema, 6

6. ad Petrillum poetam impudicum

Quam sunt et lepidi, quam et elegantes

Sunt tui endecasyllabi Petrille,

Summaque arte laboriosiores,

Doctos qui referas in his Catullos:

5

Tam sunt illecebrae tui exoleti

Scortilli putridae, iocique turpes,

Vt non putridius cadaver, ut non

Sit, cur turpe oleat magis cloaca.

Quare odoriferas rosas Petrille

10

Si quando olfacimus tui leporis,

Optamusque ibi mille habere nasos;

En hui quam cito nostra, nescio quo

Ventris profluvio, cadit voluptas,

Atque intercipiunt rosas oleta,

15

Optamusque ibi nullum habere nasum.

Si nescis, tua bella mi Petrille

Vernum Cynthia concacat rosetum.