Teofilo Folengo varium poema, 5

5. in Gallam amici uxorem

Galla, te praefers rabidam, modum ne

Ponis interdum Furias ciendi?

Accipin quantos tua concitarint

Verba tumultus?

5

Vsque quo mecum geminas palaestram?

Meque discindis mage quam valeret

Ferre, qui erosa cute Ioppus acres

Fluxit in angues?

Pergis ah sic sic in ovem bidentem

10

Dura grassari? superest, ut aut te

Perferam ritu crucis, aut remota

Poscar eremo.

Nil mihi blandis precibus relictum,

Vt furens tandem rigor eliquescat:

15

Stas minus tygri, minus atque marso

Flexilis apro.