Teofilo Folengo varium poema, 4

4. de Sala regione Campaniae

Sala Napaearum, Dryadumque admixta choraeis,

Ibat, earundem tantum pulcherrima, quantum

Ipsa Same, atque ipsa Paros Nereidas inter.

Illam Capripedes, illam qui Pana sequuntur

5

Et videre simul, simul et caluere medullis.

Nam neque visa Pado Stella est tam pulchra, neque ipsa

Tybri pater visa est tibi tam formosa Lycoris:

Parthenope licet huic, licet illi Mantua vatem,

Parthenope similem det primo, Mantua primum.

10

Sed quid erit tantae sacra inter pectora mentis,

Qui, velut hic Stellam superat, velut ille Lycorim

Laudibus, aequato celebret certamine Salam?

En reperire datur quem suma Phoebus, amentque

Vsque adeo Aonides, ut eas, quas aurea vernas

15

Sala rosas, violasque, et candida lilia nectit,

Auferat, et laurum, cui lauri cura, remittat.

Huc huc verte fides aurati Scipio plectri,

Scipio Scipiadum nomen sortite, decusque.

Quid sua necquicquam tibi consuit Ischia serta,

20

Ischia Nereidum matri decus Amphitrite?

Non minus ipsa tibi debet, quam myrthea vati

Mergilina suo, atque suo vel Clodia, vel quae

Sirmia Benaci ludit pulcherrima ripis.

Ischia cur frustra populat durissima quidquid

25

Ramorum, florumque tibi, laurique, hederaeque,

Et myrthi pariunt, et fragrantissima citrus?

Vt nedum decori, verum sint illa decori

Tam tibi quam patriae, Cyrrhaeque bibentibus undam.

Verum nec decori, nec erunt serta illa decori

30

Tam tibi quam patriae, Cyrrhaeque bibentibus undam.

Sala quidem te sola manet, quae solis amica est.

Illa venit, venit en Dryadum stipante caterva,

Cui latus adglomerant Charites, cui thessala virgo

Inter Hamadryadas occurrit laeta, vicissimque

35

Extantes complexae humeros grata oscula miscent.

Cos quibus, atque silex, et marmora dura liquescunt.

Iamque vagus per odora suae vestigia Daphnis

Phoebus adest, sed quem niveae praesentia Salae

Perstringit, caelique hebetat Sala una nitores.

40

At cita Peneis tumido consulta pudori,

Arripuit conversa fugam, perque avia multam

Emicat in sylvam fugitans, iamque aspice, iamque

Fronduit, et miserum, ut crebro, delusit amantem.

Sala manet tantum, claroque arridet amanti,

45

Obiiciensque oculos oculis, simul ardet, et urit,

Vrit adurentem extincta Peneide Phoebum.

His furtivus Amor repit, petisque cachinnis

Implicat et Dryadas, et semicapros Sylvanos.

Ipsa Venus formosa suos intenderat arcus,

50

Vitisatorque suos; sed Hymen tener abfuit unus,

Abfuit unus Hymen, qui quos exciverat ignes

Alma Venus, Venerisque puer, quicquidve iocorum est,

Compescat, miscens iunctis conubia taedis.

Mittuntur blandae Illecebrae, Charitesque decorae,

55

Quae raptim accito Geniorum antistite, laetas

Apportant choreas, plectroque sonante resultant.

Interea Salam Sol carpit, Salaque Solem;

Dumque alternantes Natura intercipit ictus,

Ipsa suas texit Zephiritis odora corollas,

60

Rident prata, et sylvae, et multicolora pererrant

Rura vagi fontes, gemmantque in palmite botri:

Atque ita perpetuo Campania tempore vernat.