Teofilo Folengo varium poema, 3

3. ad Matrem Virginem

Virgo, quam rerum sibi praeter usus

Legit in matrem sator orbis, ut quam

Intulit noxam prius Eva, eandem

Sola fugares:

5

Si latus servas propius Tonantis,

Praenitens omni superum catervae,

Si te Amor circum, Charitesque, et omnis

Gloria ludit;

Si triumphanti cytharae, lyraeque,

10

Et strepunt albi Aligeri, vocantes:

"Mater o Mater Patris, o Potenti

Nupta deorum"

Si genus nos hinc miserum, quod atrae

Debitum morti properat, vacamus

15

Spe tibi cuncta, erigimusque nostrae

Vota salutis;

Si Paros tandem tibi iuncta caelo

Templa molitur, populusque supplex

Hinc odoratis meditatur aptum

20

Carmen ab aris:

Oro, ne nostris veneranda coeptis

Subtrahas te te; sed opem benigni

Numinis, quo non aliud rogatur

Certius, adfer.