Teofilo Folengo varium poema, 1

1. ad Paulum Vrsinum

Dudum cui labor istius libelli,

Et parum nitidi, et parum expoliti,

Donetur satago, et voluto mecum:

Qui tot ungue secet notas severa,

5

Totque expungat acu hinc et inde mendas,

Quot possunt niveos ferire ocellos.

Num quem simplicitas, merusque sermo

Nunc Evangelii tenet, iuvatque,

Quamvis doctiloqui minus Catulli

10

Et lusus imitetur, et lepores,

Explodetur ut improbus poeta?

Nullumque inveniet miser patronum?

En mi Paule; nihil modo repugnat,

Quin meam hanc tibi Lesbiam perito

15

Commendem, ut foveas sinu, velisque im-

Pune huic tot dare basiationes,

Quot naevos feries stilo nigellos.