64.
Omnia credo tibi: nec cor, nec verba nec acta
Sunt penitus alibi, tua set sequor omnia pacta,
Dogmata, consilia: secus iniuste gererentur
Atque forent alia quam cortice multa videntur.
5
Iudico namque tuo sensu consulta perito
Ordine precipuo, multo sudore petito.
Cuilibet esse suum reddo ius atque tributum;
Nolo statum fatuum furiosum ducere nutum.