Convenevole da Prato regia carmina ad Robertum Andecauensem, 63

Testo base di riferimento: C. Grassi, 1982

Cura dell'edizione digitale: S. Di Brazzano


63.

Tempora consultis tria pondero: specto futuris,

Presens in multis cum preterito rego duris.

Tres precedentes sunt matres suntque sorores

Nostre fulgentes, et nobis sunt potiores.

5

Si sentis mecum, sapienter cuncta putabis.

Posse semel tecum contingere nulla negabis,

Esse vel usque queunt si vel quandoque venire

Mundi rebus, eunt que possunt sive subire.

Iusta quidem certe non trasgredior ratione:

10

Leges experte micchi presunt conditione

Claraque que per te datur et vis lucida iuris.

Mores adverte quibus ostendorque figuris.

Te speculum video virtutum, numme sacrum,

Te baculum doceo sanctum meritumque lavacrum:

15

Non sine te valeo quicquam discernere recte,

Tecum nam niteo, pestes cui sunt bene secte.

Inter nos paritas viget hec: intelligo digne

Que facis, expositas micchi res intelligis. Igne

Nodus hic ardoris ligat ambos omnibus unus.

20

Hoc viret ex roris pinguedine fertile munus.