61.
Prorsus amore Dei sic ardeo sicut et aurum;
Cordis flamma mei prout ignibus urere laurum
Magna solet (mira res!) inconbusta vigere
Vt rubus, et dira non est: maneo micchi vere:
5
Sentio fervorem, spargo redolenter odorem;
Non mea curo, Dei vel grata Sue faciei;
Curo confutem, per amorem velle salutem,
Infirmos cordis vel turpi vulnere sordis.
Nil ago perverse, non emulor, haud gero ficte
10
Ac anime merse culpis vel sentibus icte;
Compatior dulcis sotiis sum seu peregrinis,
Et spatior sulcis pietatis et obsto ruinis,
Tutor et insontes, celo crimen miserorum,
Arguo torpentes clementi voce bonorum,
15
Solor et afflictos et sedo pace furentes,
Ad verum fictos nitor revocare sinentes.
Quisquis nempe caret me nicchil habet, nicchil ergo
Est; stipulis aret similis. Modo carmina vergo;
Cum puris tumba moror una; leta, faceta
20
Horum secreta sum candida iure columba;
Et cum versutis gero prudenter comitivam,
Quamvis convivam patiar me iure salutis.
Sum soror humani generis nutrixque fidelis;
Nulli crudelis dulcoris do bona sani.
25
Diligo ferventes ferventius igne; teneri
Tunc reputo veri quod amici sint recolentes.
Non turbor bellis, carnis velut anxietate,
Aut infestate languoribus atque procellis .
Parco vel ignaris vel ut ignotis: veniarum
30
Non personarum manet in me lectio naris.
Nec discerno viros qui sint venia meliores,
Vel plures mores habeant, vel crimine diros,
Et precor ut mictat lumen Deus hiis radiorum
Perpetratorum scelerum virusque remictat.
35
Qui mage pacis egent, veniam festinor, <et> illis
Do numerum villis, solaminis addo veracis.
Non eget is medico qui sanus scitur iniquus
Conscius; obliquus eget auxilii, set amico.
Omnibus ut sospes sit quilibet obligor hospes.
40
Ne perdant salmam, cunctis opis offero palmam.
Pando meum mantum venientibus, est sibi quantum
Vtilis; et poma Tibi, que dedit inclita Roma,
Factor celestis, resero: fugit ac fera pestis
Invidie, quare Christum velit omnis amare.