57a.
Est liber hic certus, quamvis speculo videatur
Esse coopertus: nam credi vult quod amatur.
Adam firmavit signacula que reseravit
Septem, rex, Agnus cruce passus vulnera magnus
5
Mortis, et huius ego que credens lumine dego,
Pugno probis armis crucis et certamina parmis
Vinco, iuvat magnus me semper victor et Agnus.
Hic liber et tela micchi dat qui summa medela
Est data de celis qui vivit corde fidelis,
10
Eius doctrina pereat ne sancta carina.
Ignibus umbonis crux obstat sancta draconis,
Hoc armata libro, lolium de messeque cribro
Ac hereses spargo, sic hoc oculata quod Argo
Plus video clare verum quod oportet amare.
15
Pestibus insurgo cuius cum posseque purgo
Fedos languores, animarum sedo labores,
Huius doctrine regimen, cautela carine,
Et velum ventos compellens fraude retentos.