Fama volans iam finitimas impleverat urbes
Exceptum insidiis heroa dolisque suorum;
Obscurus tamen atque incerto auctore vagari
Rumor adhuc, necdum matris penetrarat ad aures,
5
Cuncta licet nunquam illa animo secura timeret
Praesago. Nempe audierat vatumque tremenda
Terrebant monita, pro libertate piorum
Natum sponte sua subiturum funus acerbum.
Ast ubi Iosephus senior praesensit (ei olim
10
Alma parens fuerat superum concredita iussis),
Nazaren linquens Solymorum se intulit urbi.
Vix introgressus videt omnia fervere multo
Concursu populi sublustri nocte per umbras,
Moeniaque ingenti misceri tota tumultu.
15
Ecce autem, elapsus manibus telisque cohortis,
Fidus Ioannes pallenti tristior ore
Occurrit. Sed vix amens agnovit amicum,
Dum trepidat, casusque animo ducis haeret acerbus.
Cui senior:" Heus, siste gradum. Quo te rapis?- inquit-
20
Quo res nostra loco? Sine te nunc vester ubi dux,
Patre deo satus? Aut strepitus quis tantus in urbe?
Hei, mihi non fallunt pavidam praesagia matrem!"
Sic air. Illum autem iuvenis complexus et haerens
Tantum fundebat lachrymas gemitusque ciebat.
25
Tandem pauca refert: "Nostra heu spes occidit omnis
Atque absumpta salus Dux foede carcere captus
Dauditur. Invidia primores urbis in illum
Conspirant poenasque graves cum sanguine poscunt.
Fidi omnes petiere fugam terrore subacti.
30
Mater ubi est? Miseraene adeo iam nuntius aures
Perculit? Hic utinam tecum nunc afforet ipsa:
Pontius, aspiciens lachrymas gemitusque parentis,
Forsitan indigni casus miseresceret ultro.
Ire tamen libet ac pacem veniamque precari,
35
Et populi invidiam atque odium crudele profari:.
Sic memorans gressum Syriae rectoris ad aedes
Tendit. Ei senior comitem se iungit et ambo
Incedunt pariter tristes, ceu forte boves cum
Agricola amisit pauper, quos hostis abegit
40
Depopulatus agros, quaesitum protinus illos
Longum iter ingreditur; natorum maximus olli
It comes. Hic illic saepe ambo ignota per arva,
Si quos forte suis similes videre vagari,
Subsistunt flentes atque avia questibus implent.
45
Haud illi secus, et iam ventum ad limina tecti,
Quod regum quondam fuit antiquissima sedes,
Cum res incolumi regno Iudaea maneret,
Sed tum Romulides orae moderator habebat.
Fervere cuncta vident strepitu patresque sub ipso
50
Vestibulo ante fores dissensu tendere magno,
Iamque sacerdotes paulatim cedere ab aula
Romano velut infensos ac dira minantes.
His animum arrecti paulum lenire dolorem
Incipiunt, rebusque aliquam sperare salutem,
55
Atque ita Ioannes: "Mihi se nonnulla aperit spes.
Solve rnetum atque virum pro nato affare deique
Dissimula sobolem et causas innecte precandi."
His dictis, pariter succedunt aedibus ambo,
Atque ducem senior, qui re suspensus eadem
60
His super in medio procerum consulta rogabat,
Alloquitur genua amplexans supplexque precatur:
"Optime Romulidum, quem clari rector Olympi
Iustitia voluit Syriam frenare superbam,
Parce piis saevumque hominum compesce furorem.
65
Hinc ratio penitus sublata est; vi geritur res.
Illi ego sum genitor, quem primi gentis in unum
Coniurant omnes et ficto crimine terrent.
Iamque tibi, ut scelere ante omnes immanior unus,
Traditus, immeritas quo pendat sanguine poenas.
70
Illum autem virtus tantum et benefacta per orbem
His mersere malis sua, dum gens effera laudi
Invidet eximiae, nec fert surgentis honorem."
Talibus orabat; largo simul imbre rigabant
Ora senis lachrymae, placido quem Pontius ore
75
Accipit atque ambos verbis solatur amicis,
Depositumque senem molli locat ipse sedili
Atque haec deinde refert: "Vt vos hic tempore adestis
Optati! Nec enim forsan venisse pigebit.
Tu modo vera mihi scitanti edissere pauca
80
Nunc, pater, haud veritus; fidei te credere fas est
Omne meae. Coelum et coeli vaga sidera testor,
Sollicito mihi cura tui est nunc maxima nati,
Quem tibi mente agito incolumem servare, furoremque
Et rabiem, ut potui, compressi gentis iniquae.
85
Fare age (namque mihi haud nunc primum venit ad aures)
Quae fortuna viro, unde domo, quo sanguine cretus.
Ede tuum matrisque genus; non ille creatus
Stirpe humili, mihi si verum mens augurat. Vt se
Incessu gerit! Vt vultuque et corpore toto est
90
Humana maior species! Vt lumina honorum
Plena! Vt regifici motus! Verba inde notavi,
Nil mortale sonat. Sensi illo in pectore numen.
Aut certe deus ille aut non mortalibus ortus.
Dicite vos; nam me scitantem avertitur ipse
95
Et vix responso tacitus solatur amicum,
Contemptorque illi est animus lucisque meique."
His dictis, senior paulisper substitit anceps,
Sene ultra tegeret quaerenti, an proderet illi
Et divi genus et verum sine fraude parentem.
100
Cum breviter comes admotus sic fatur ad aurem:
"Regia progenies, nymphae dignate superbo
Coniugio, quid adhuc haeres? Absiste vereri.
Omnia sublatis aperi iam nubibus ultro.
Pone metus et rumpe moras; video omnia tuta."
105
Dixerat. Ille igitur missa formidine coepit:
"Dicam equidem nec, dux, tibi magna arcana silebo
Sed quando genus insedit cognoscere nostrum,
Id primum, neque te suspensum ambage tenebo.
Quanvis res inopes opera ad fabrilia versum
110
Exercent, tamen est mihi regum a stirpe propago,
Admotumque genus superis clarique parentes.
Principio innumerae pater Abras gentis et auctor
Maximus ille tuas non, ut reor, effugit aures,
Qui generi legesque tulit moremque sacrorum.
115
Isacon hic dedit; Isacides Iacobus ab illo,
Bis senos qui mox proceres genuit, quibus omnis
Nostra domos in bis senas gens secta tribusque est.
Hos inter pietate olim quam maior Iudas,
Tam sese sobole egregia super extulit omnes,
120
Iudaeamque suo dixit de nomine terram.
Hinc (licet in medio series Iongissima patrum)
Davides ortus, regum pater, unde meorum
Per bis septem exit genus actum ab origine reges.
Verum longe aliud iuveni genus. Ille parentes
125
Quamvis mortales mortalibus editus oris
Dignatur, tamen est divo coelestis origo,
Estque deo genitore satus gaudetque parente,
Cui mare velivolum, cui tellus paret et aether.
Illum autem aereas in luminis edidit auras
130
Nunquam mixta viro mulier, foetaeque remansit
Virginitas, olim ut vates cecinere futurum.
Nam pater omnipotens foecunda desuper aura
Afflatam implevit; tumuit divinitus alvus.
Quod vero genitor vulgo sum creditus ipse,
135
Haud ita res, mihique alma parens accredita tantum,
Qui cum animi posset curas durumque laborem
Partiri; mox me famae niveoque pudori
Permetuens, eadem dignata est nomine veri
Coniugis immeritum, nec tali munere dignum.
140
Haec erat (ut revocans rem cunctam ab origine pandam
Iudaeas inter virgo pulcherrima nymphas,
Centum optata procis (Mariam dixere) parentum
Vnica progenies urbe edita Nazaraea.
Ipsa autem aeterno prae virginitatis amore
145
Oderat et thalamos et se sacraverat aris.
Anna tamen grandaeva parens, haud nescia vatum
Plenaque Venturi, e gnata praeviderat olim
Egregiam factis sobolem regemque futurum,
Qui populos magnos magna ditione teneret;
150
Id coelo fixum esse, pios id prodere vates.
Saepe illam in somnis monuit vox missa per auras
Iungere connubio natam generosque vocare;
Iamque erat apta viro, iam nubilis. Hactenus autem
Distulerant superum monitis parere parentes,
155
Cum media, ecce! iterum sublimes luce per auras
Vox audita: "Viro, properate, o iungere natam.
Nec generi longe optandi; de sanguine vestro
Quaerantur de more. Omnis mora segnis abesto."
'Continuo parvam vulgatur fama per urbem.
160
Tum consanguinei pulchrae spe coniugis omnes
Conveniunt iuvenes; complentur virginis aedes.
Ipse etiam patri consanguinitate propinquus
Accessi, quamvis aevi maturus, ut ipsi
Aequaevo natae ob thalamos gratarer amico.
165
Stabant innumeri, forma atque aetatibus aequis
Florentes, coelum cui munera tanta pararet
Incerti, et sortem sibi quisque optabat amicam.
Dum spes ambiguae, dum turba ignara futuri,
In secreta domus omnes evasimus altae
170
Tecta, ubi Ioachides numen placare solebat
Virginis ore pater. Fuit ara veterrima, nostrae
Quam gentis primi posuere metuque sacratam;
Ter centum totos atavi coluere per annos.
Hanc humiles circum et prostrati fundimur omnes,
175
Orantes pacem superos superumque parentem,
Det signum coelo placidus quem poscat ab alto.
In medio astabat lachrymans pulcherrima virgo,
Flaventis effusa comas demissaque large
Rorantes oculos fletu. Pudor ora pererrans
180
Cana, rosis veluti miscebat lilia rubris.
Qualis, virgineos ubi lavit in aequore vultus,
Luna recens stellis late comitantibus orta,
Ingreditur gracili coeli per coerula cornu,
Talis erat virgo, iuvenum stipata corona,
185
Multa deum verbis testata deique ministros
Aligeros non sponte sua haec ad munera flecti.
Hortatur pavidam pater et Iachrymantia tergit
Lumina, iussa docens superurn, simul oscula libat,
Ecce autem, ut praesens aderat quoque pronuba, coetu
190
In medio Anna parens, subito correpta furore,
Plena Deo tota (visu venerabile) in aede
Bacchatur tollitque ingentem coelo ululatum.
Vnum in me conversa oculo, me fertur in unum,
Nil minus hoc ducentem animo, nil tale verentem,
195
Corripiensque manu, "Solus tu posceris," inquit.
Annuit hoc uni superum tibi connubium rex,"
Obstupuere omnes, nec tunc ex agmine tanto
Exortem quisquam seniori invidit honorem,
Ipse, aevi quod eram seris minus integer annis,
200
Multa recusabam, multa huc venisse pigebat.
Aequales aderant fidi, simul et renuentem
Hortari atque animum mihi blandis addere dictis.
Cedo igitur victus tandemque uxorius illam
Accedo et lachrymans Iachrymantem ad limina duco.
205
Et iam nox aderat stellis fulgentibus apta,
Suffundens umbras mundo nigrantibus alis.
Secretis thalamis pariter succedimus ambo.
Flebat sponsa; solum lachrymis iuxta omne madebat,
Ac veluti, cum vere subest huberrimus humor
210
Arboribus, lentae vitis si forte cacumen
Falce putans stirpem feriat male providus unca
Agricola, immeritam et violarit vulnere matrem.
Ipse aderam et dictis solabar mitibus aegram,
Virginis haud cupidus primum decerpere florem.
215
Cum sic longa trahens suspiria pectore ab imo est
Orsa loqui "Non relligio mihi vana suasit
Et thalamos odisse et virginitatis amorem
Aeternum colere. Intus agit vis aetheris intus,
Longaevam responsa licet contraria matrem
220
Sollicitent vatumque minae, sunt et mea contra
Vatum iussa mihi, nulli succumbere labi,
Nullis virgineam taedis summittere mentem.
Ante retro primos properet revolutus ad ortus
Iordanis, sistantque suos vaga sidera cursus!"
225
Haec ait, inque genas stillantes undique honestae
Ex oculis simul incipiunt turgescere gemmae.
Nec mora, deinde mihi insinuans quatit ima repente
Ossa timor, Genua aegra labant; nox plurima oborta
Ante oculos. Ter sum conatus pauca profari,
230
Ter frustrata sono lingua est, nec verba sequuta.
Tum quoque vox audita: "Toro thalamisque paratis
Parce; tamen concessa tibi connubia serva."
Exurgo, atque oculos iam dudum in virgine fixus
Horrenda, tali sum tandem voce Ioquutus:
235
"Quis mihi te virgo invito coniunxit Olympo?
Quis tantis (non hos equidem quaesivi hymenaeos)
Immeritum implicuit monstris? Haud talia quondam
Praedixit puero genitor ludibria vates,
Iam senior vates idem templique sacerdos.
240
Ille quidem aut nullos thalamos, mihi nulla manere
Connubia, aut certe clarum fore me inde canebat.
Verum age, quae menti surgat sententia pandam,
Quandoquidem superi mihi te iunxere, sed idem
Absterrent monstris, licet et mox usque licebit
245
Virgineum serves intacto corpore florem.
Haud tamen ipse ausim iniussus dissolvere sacri
Connubii vincla ista. Domo degemus eadem,
Ipse tibi ut genitor, mihi tu ceu filia semper,
Teque adeo casus iam nunc complector in omnes.
250
Hoc tua relligio velit, hoc mea serior aetas."
Annuit his aliaque domus in parte puella
Secubuit. Mitto totam quae monstra per illam
Sum passus, quam mira horrens insomnia noctem.
Iamque dies pulsis tenebris invecta rubebat,
255
Et face sol rosea nigras disiecerat umbras.
Corripio e stratis artus sponsamque reviso.
Vix thalami impuleram bipatentis cardine portas,
Cum lux ecce oculis ingens offusa repente.
Collucent summi radiis laquearia tecti,
260
Collucentque trabes, visumque ardere cubile.
Ipsa autem thalami in medio sedet aurea virgo
Attonitae similis, nec enim me multa rogantem
Dignatur. Nihil illa meo sermone movetur.
Tantum fixa oculos coelo palmasque tenebat
265
Aut stellae similis aut puniceae aurorae.
O illa a solita quantum mutata figura!
Quantus honos oculis, quantus decor additus ori!
Haud aliter quam, cum simulacrum excidit acernum
Artificis manus e silvis in sede locandum
270
Sacrata, quod plebs dehinc supplex omnis adoret,
Si, postquam efiigiem poliens trunco extudit arte,
Extremum super imposito decus induat auto.
Immotam penitus circundat lucida nubes
Solis inardescens radiis, stellaeque videntur
275
Lucentes capiti circum aurea tempora pasci,
Sub pedibusque deae lumen dare candida luna.
Pertimui, et mira stupefactus imagine rerum
Talia voce dabam: "Pater, his o me exue monstris,
Omnipotens. Non haec superi sine numine vestro.
280
Vestra haec portenta agnosco manifestaque signa.
Aspirate animo placidi dubiumque monete
Quid sequar aut quaenam vobis sententia constet."
Tantum effatus cram. Tandem pulcherrima virgo
Ad sese redit, abrupto velut excita somno
285
Suspirans, lachrymisque sinus humectat obortis.
Accedo atque rogo nova per connubia supplex
Atque illum aeternae per virginitatis amorem,
Vnum quem niveo colit intemerata pudore,
Admittat socium curarum et magna redudat
290
Rerum arcana, nihil metuens, mihique omnia credat.
Illa solo vultum atque oculos deiecta nitentis,
Rore velut demissa caput rosa matutino,
Cunctatur; demum incipiens sic ora resolvit:
"Dicam equidem pater. Haud patiar te nostra latere
295
Gaudia. Sed quae nunc aut unde exordia sumam?
Nam quis narranti rerum miracula credat
Tantarum? Per ego has lachrymas quas excutit ingens
Laetitia, obtestor, quae fabor, pectore condas,
Ne prius incipiant in vanum serpere vulgus
300
Quam deus ipse aliis vulgaverit omnia signis.
Iam monitrix operum stellas Aurora fugarat,
Et sol pallentes lustrabat lampade terras.
Ipsa revolvebam vatum monimenta priorum,
Dicta animo recolens. Sed prae tunc omnibus unum
305
Forte mihi ante oculos (neque enim sine numine certo
Oblatum reor) immotum fixumve manebat,
Quod cuncti pariter super omnia praedixere
Aifore, concubitu nullo cum regia virgo,
Impatiens exorsque viri (mirabile dictu),
310
Coelicolum regem sub luminis ederet auras,
Cuius in adventu laetentur cuncta per orbem
Protinus et toto surgat gens aurea mundo.
Illam felicem tacite mecum ipse vocabam
Quam pater omnipotens tanto cumularet honore,
315
Iamque dei matrem venerabar mente futuram,
Infantique Deo, si forte his ille diebus,
His si forte oris nascatur, dona parabam.
Talia dum mecum eventus ignara voluto,
Ecce mihi nova lux oculis oblata repente,
320
Suspicio; Iiquidas sine nube remetior auras.
Mira Ioquar: video medium discedere coelum
Pennatasque acies populos felicis Olympi
Exultare polo superumque applaudere regi.
Non obstant clausi postes, non pariete tectum
325
Marmoreo circunseptum. Video ignea coeli
Sidera sidereosque globos superum aurea tecta.
Tum mihi se puer ante oculos allapsus Olympo
Ora deo propior radiantibus obtulit alis,
Et placidus tendens candentia lilia dextra,
330
Me sic affari laetasque expromere voces:
"O una ante alias coelo acceptissima matres,
Magnus adest tibi praesenti regnator Olympi
Numine. Tu nuribus felix magis omnibus una'.
"Hic mihi vix paucis auditis talibus ingens
335
Miranti gelidos subito tremor alligat artus.
Tum sic ille animum divino pignore firmat:
"Parce metu virgo. Placuisti ex omnibus una
Coelituum regi, faciat quam prole parentem.
Er iam concipies puerum gravis; ille erit ingens,
340
Progeniemque patris summi seda omnia dicent,
Et quoniam multis olim feret ipse salute
Servabitque pios, patrio dic nomine IESVM,
Sedibus infernis iam nunc lachrymabile nomen.
Supra homines, supra aspicies se tollere et ipsos
345
Coelicolas fama insignem ac praestantibus ausis.
Nam Pater omnipotens atavorum in sceptra reponet
Pristina regnantem late, regumque sedebit
In solio, neque enim metas neque tempora regni
Accipiet; toto aeternum dominabitur orbe"
350
Dixerat. Ipsa autem paulatim abeunte timore
Subiicio: "Sed qua vero ratione, quod inquis,
Confieri poterit? Nam mens mihi denique fixa
Atque immota manet nunquam violare pudorem
Virgineum semperque virum commercia fugi"
355
'His ego finieram Paucis, his iile sequutus:
'Te superum pater afflabit coelestibus auris
Desuper, afflatu quo solo plena sine ullo
Concubitu, exacto gravis edes tempore partum,
Atque ideo, quem foeta dabis, deus ille feretur
360
Aeterno genitore satus, qui temperat orbem.
Quae, ne vana putes, scis quae tibi sanguine iuncta est
Helisabe sobolis, ut degerit hactenus exors,
Vt sterili sedis iandudum effoeta senectus
Spem cunctam abstulerit partus prolisque creandae,
365
Plena viro pariet tamen ilia, et tempore luna
Perfecto gravidae iam sextum circuit orbem.
Cuncta potest etenim qui me tibi mittit ab alto
Aethere, siderei rex idem atque auctor Oiympi"
Haec ait, et paribus se in coelum proripit alis.
370
Quem supera aspiciens tali sum voce sequuta:
"Quisquis es, o coeli iuvenum pulcherrime, praepes
Obsequor ac votis, quod rex iubet, omnibus opto."
Interea nubes maculoso discolor auro
Demissa ad terram croceis me ampiectitur alis.
375
Diffulgent intus radiique ignique coruscae
Scintillant veluti squamae vario ordine circum,
Squamaeque steliaeque auri fulgore micantes,
Adverso quales imitantur sole colores,
Cum picturato coelum distinxit amictu
380
Nubicolor liquidis effusis imbribus arquus.
Hanc simul omnipotens genitor perflavit ab alto,
Continuo ruit ecce voluta liquentibus astris
Aura potens, quaque illa venit, procul undique circum
Scintillae absiliunt radiis vibrantibus aureae,
385
Turbine corripior rapido, visque illa per omnes
Aurai, vis omnipotens mihi diditur artus,
Arthereusque vigor roto se corpore miscet,
Visaque praedulci mihi corda liquescere amore.
Qualis secreto naturae foedere tellus
390
Concipit et vario clam foetu plena gravescit,
Matris ubi in gremium descendit plurimus aether,
Auraque foecundos afflavit verna tepores.
His actis clarum sonuere per aethera coetus
Aligeri cantu vario plausumque dedere.
395
I-Iinc tonitru ingenti tremuerunt ardua Olympi,
Crebraque per coelum hic illic rima ignea fulsit."
Talia narrabat virgo; simul ora rigabat
Laetitia illachrymans. Tum tendo ad sidera Palmas,
Multa orans animi ambiguus. Nec credere quibam
400
(Mens adeo mihi laeva fuit} tam mira ferenti,
Quandoquidem iuvenes plerumque innectere fraudes
Virginibus soliti incautis et fallere furto,
Ah! faciles dictis aurem praebere puellas.
Quin etiam hanc volvi (scelus) olim linquere demens
405
Verum eadem in somnis pueri redeuntis imago
Visa mihi vultusque habitusque simillimus illi,
Ipsa sibi modo quem memorabat sponsa loquutum.
Nudus erat roseos humeros; tantum aureo laevo
Pendebat demissa chlamys quam fibula subter,
410
Ilia tergemino mordebat rasilis auro,
Rubraque compactis pendebant cingula bullis,
Molles a tergo tractim succrescere plumae,
Ac sensim geminas humeris assurgere in alas.
Tum suras gemmis indusit, caetera nudus.
415
Oris multus honos gratique in corpore motus
Haud nostri puerum generis testantur adesse,
Sed coeli sobolematque aulae stellantis alumnum.
Nec minus ipsa etiam mira spectabilis arte
Vestis erat baccis superas illusa per oras.
420
Textile Maeandro duplici infra circuit aurum
Admirabile opus. Tres hic impune per ignes
Laeti ibant pueri intexti pariterque canebant
Coelicolum regi conversi ad sidera laudes.
Cernere erat mediis acres fornacibus ignes
425
Parcere corporibus longeque absistere fiammas.
Mirabar tacitus, cum sic pulcherrimus ore
Affatur trepidum iuvenis: "Sate sanguine regum,
Quod tantum irrepsit menti scelus? Omnia non te
Sigma movent haud haec fieri sine numine certo?
430
Ne dubita, nam vera canit sanctissima virgo.
Iam nunc congressus nunquam perpessa viriles
Concepit, gravis aetherea divinitus aura,
Nam pater omnipotens coelesti afflavit ab arce
Atque uterum implevic dilapsum numen ab astris.
435
Casta fides nobis colitur. Desiste vereri.
Haec vates olim vestri cecinere futura,
Cuncta sed obscura implicuere ambage tegentes.
Namque haec illa quidem coeli in penetralibus altis
Porta ingens, dausa aeternurn, nec pervia gressu
440
Vlli hominum. Tantum omnipotens deus ipse per illam
Itque reditque viam, nec claustra immota resignat.
Hanc tibi commendat summi regnator Qlympi,
Coniugio adiungens stabili, sed coniugis usum
Effuge. Securum tecum sponsa exigat aevum,
445
Quamvis tuta deo iam nunc sit praeside virgo."
Sic fatus, subito in tenues evanuit auras,
Pernici liquida arva fuga per nubila carpens,
Et simul incussit mihi blandum in pectus amorem,
Vtque rigor ferri rutilo lentescit in igne,
450
Sic mihi cor rapido sensi mollescere motu,
Consurgo et veniam conversus ad aethera posco,
Meque ipsum incuso amens et lux reddita menti.
Inque dies magis atque magis coeli alta patescunt
Consilia, antiquis quae vatibus omnia quondam
455
Obscuris vera involvens deus ostendebat.
Haec virgo est rubus ille, procul quem in monte videbat
Ardentem vates igni crepitante cremari
Corniger, attactu cum nullo innoxia flamma
Lamberet et frondes illaesae in stirpe virerent.
460
Haec eadem niveae quondam impenetrabile lanae
Nimbis vellus erat, cum late cuncta maderent
Imbribus effusis circum, tellusque nataret
Humida, ni veterum vana est prudentia vatum.
Haec mecum et toto penitus nox pectore abacta est.
465
Haud mora, prodigiis tantis facit ipsa fidem res.
Iam diffllsa canit Galilaea per oppida fama
Inventam (portentum ingens) in montibus altis
Nuper anum, quae suprema iam affecta senecta
Plena viro attulerit sobolis spem, cum tamen acta
470
Infoecunda illi fuerit sterilisque iuventa.
Tum mihi sponsa: "Puer coeli demissus ab oris
Hoc," inquit, "mihi praedixit, nam cuncta recordor.
Haec anus est, haec Helisabe mihi sanguine iuncta,
Cui sextum luna gravidae iam circuit orbem."
475
Nec plura. Extemplo placet ire et stirpe propinquam
Visere anum, gradimurque ambo super alta Iocorum,
Tectaque Zacchariae petimus procul ardua vatis.
Vix primum attigeram limen (mirabile dictu)
Occurrit tremebunda anus, intrantique puellae
480
Optatos dedit amplexus. Deus amplexantem
Invasit, subitusque sub ossa repente cucurrit
Ima calor, talesque dedit venerata loquelas:
"Longe una ante alias tu fortunata parentes
Tuque uterique tui virgo sanctissima pondus.
485
Vnde repente mihi tanta indulgentia coeli?
Vnde haec affulsit serae tam clara senectae
Tempestas? Fas ecce dei vidisse patentem,
Et coram affari lectam de millibus unam
Dignantem has sedes meaque ultro in tecta profectam.
490
Nam mihi (vix primum attigeras haec limina) pectus
Emicuit, saliensque utero signum edidit infans.
Felix diva parens superum gratissima regi,
Syncera spectata fide, quae credere veris,
Dum tua nondum animo praesagis gaudia, dictis
495
Haud vetita es. Promissa manent pueri alitis ecce
Certa tibi. Iam nunc ades, orbisque aspice casus,
O coeli regina, hominum miserata labores."
Dixerat, at teneri qualis rosa plena pudoris,
Haud animis elata tumentibus aurea virgo
500
Coelicolum tegi laudes laetata canebat,
Quod se tam prope sidereo aspexisset Olympo
Indignam bonus atque humilem, nil tale merentem,
Exultansque suos sibi vaticinatur honores
Promissos atavis priscisque parentibus olim,
505
'Ex illo quanta immensum portenta per orbem
Terruerint hominum mentes praesagaque signa,
Limina dum vitae omnipotens attingeret infans,
Longa renarrare est mora. Iam tunc Caspia regna
Responsis vatum horrebant, iam Nilus et omnis
510
Aegyptus trepidare, omnes orientis et urbes.
Vestri etiam audierant (si vera est fama) per oras
Ausonias iam iam venturum lucis ad auras
Invictum regem, cui passim cederet orbis
Regnandus, qui se patria virtute potentem
515
Seque suumque genus sublimi inferret Olympo.
His tandem certus signis ego numinis instar
Plenam utero supplex sponsam venerabar, et ultro
Parebam. Victum gravidae et divina ferebat
Pocula de coelo Volucer puer. Illum ego saepe
520
Intrantem thalamum manifesto in lumine vidi.
Iamque optanti animo divini tempora partus
Expectabam ardens, sed spem mora iniqua trahebat,
Et saepe haec cupido repetebam pectore mecum:
"Si modo, si mihi coelestis se ostendere coram
525
Non fugiat puer ante obitus, quando omnia de se
Rettulit ipsa mihi virgo pulcherrima vera.
Purpureos Hores metite et candentia plena
Lilia ferte manu, venienti ad limina Iucis
Dona parate deo puerumque invisite regem.
530
Mihi si quoque tam longe suprema senectae
Pars maneat, quantum valeam tua cernere facta,
Sancte puer, cum sublata formidine mundum
Pacabis, patrioque deus regnabis Olympo.
Tum pax alma colet terras pietasque fidesque,
535
Quaeque labat nunc relligio atque resurgere ubique
Iustitiam in melius versus mirabitur orbis.
Tum ferus in falces curvas conflabitur ensis,
Aureaque incipient mundo succedere secla."
Sic ego saepe moras mecum Ienire solebam,
540
Et magis usque animo mihi spes accensa vigebat.
Forte recognoscens populos numerare iubebat
Augustus Caesar, rerum cui summa potestas.
Ipse igitur veteris repetebam moenia Bethles,
Vnde genus duco, quo me quoque civibus urbis
545
Insererem nomenque meum nomenque meorum.
Sponsa sequebatur Nazarae ab sede profecta.
Vix patriae intraram muros et rara domorum
Tecta, soporiferis cum nox coelum abstulit umbris.
Est sedes deserta humilem ingredientibus urbem
550
Horrenti culmoque et carice tecta palustri,
Agricolis olim statio gratissima, si quos
Rure procul patrio nox deprendisset in urbe,
Namque aliis procul a tectis summota recedit.
Huc igitur fessi pariter succedimus ambo
555
Seu casu seu sic rector sortitus Olympi,
Vt potius reor et potius fas credere duco.
Natum etenim non solum extrema per omnia vitam
Ducere et in terris indignos volvere casus,
Verum etiam tecto voluit sub paupere eundem
560
Nasci humilique domo miserabilem et omnium egenum.
Principio in stabulis pandum ad praesepia sisto
Quadrupedem auxiliumque viae onerumque levamen,
Quem iuxta in stipulis sese locat inclyta virgo,
Quippe alia interior domus ulla haud parte vacabat.
565
Bos erat a laeva, tepidum flans ore vaporem,
Quem pauper campis Iuce exercebat arator,
Pauca soli curvo suspendens iugera aratro,
Nec sera nisi nocte domum repetebat ab agro
Conducto, vitam ut posset tolerare labore
570
Ipse suo atque famem parvis avertere natis.
Et iam nox medium spatium confecerat horis,
Cum mihi, qui saxo haerebam iam lumina victus,
Somnus abit, neque enim mersum tunc me altus habebat
Ecce oculos fulgore novo lux occupat ingens.
575
Diffulgent intus late magalia, quaeque
Stramina terra modo horrebant, nunc aurea cernas.
Exurgo. Aspicio iuxta praesepia nudum
Infantem radiis illustrem ac luce coruscum,
Quem virgo tenerum in duris modo pauper avenis
580
Ediderat nullo nixu, nullo aegra dolore.
Astabant taciti bos hinc, hinc tardus asellus,
Pabulaque obliti pariter capita alta tenebant.
Ipsa etiam radiis fulgebat mater utroque
Poplite subsidens, oculos demissa nitentis.
585
Ah, nudum lachrymis parvum spectabat obortis,
Tendebatque manus suffuso lumine iunctas.
Astrorum qualis facies rorantibus umbris
Post imbrem, siccis Boreas ubi frigidus alis
Ingruit ac coelum populans cava nubila differt,
590
Talis virgineo species accesserat ori.
Quid facerem? Partem subieci ambobus amictus
Ipse mei atque olidae substravi terga bidentis
Pro picturatis cunis, pro murice et auro.
Caetera pauperies noxque intempesta vetabant.
595
Necdum clara dies merso diluxerat orbi,
Iam conferto aderant pastores agmine et antri
Floribus ac variis auxerunt limina sertis,
Rustica multifori fundentes sibila canna.
Vt stabula ingressi, ad praesepia lumina vertunt
600
Summissi terramque petunt et numen adorant.
Mirabar mecum tacitus, fama unde per agros
Haec subito exisset deque ipsis quaerere coepi.
Vnus quaerentem sic est affarier orsus:
"Pastores sumus; in vicinis saltibus omnes
605
Pascimus. Insomnem ut nobis mos ducere noctis
Haud partem exiguam atque gregem servare coactum,
Nocte fere media vigilantibus astitit ingens
Lux cunctis supra caput, attonitisque pavore
Ingenti talis vox est audita per auras:
610
"Ne trepidate, viri, vobis nova gaudia porto.
Ille piis toties promissus vatibus olim
Finibus his hodie natus deus. Eximet ille
E tenebris hominum genus atque in pristina reddet.
Illum vicina fas vobis cernere in urbe
615
Effultum stipula atque humile ad praesepe iacentemf
His moniti vicinam oculos torquemus ad urbem.
Ecce autem volucer pictis exercitus alis
Coelestes supra pueri toto aethere visi
Nubibus impositi liquidas equitare per oras
620
Et mirum in morem celeri proludere coetu.
Atque ubi ter coelum ternis toto agmine versi
Lustravere choris, ter lustravere choreis,
Concentu petiere polum. Longe ardua Olympi
Responsant; laetis dissultat plausibus aether."
625
'Talia narrabant, nec sese explere corusci
Infantis facie poterant, fixique manebant
Haerentes oculis, haerentes pectore toto.
Fulgebat puer ore, oculis ac corpore ab omni
Divino longe circum loca lumine complens,
630
Qualis puniceo se pandens ore, rosarum
Cum primum dias flos visit luminis oras,
Aut ubi sole novo roseis orientis in oris
Enituit verni species patefacta diei.
Nos vero interea, quamquam indubitabile numen
635
Novimus atque deum, nec opis nec lactis egentem,
Parvum alimus tamen, ut mortali semine cretum;
Hubera siccantem matris tenerumque fovemus
Invalidumque artus. Mortalem quippe creatus
Mortali matris traxit de corpore partem,
640
Atque icieo, ut veterum mos est antiquus avorum,
Imprimimus generis signum, Samiaque putamus
Exiguam testa pellem genitalia circum;
Addimus et nomen, memoresque vocamus IESVM,
Vt quondam admonuit puer actus ab aethere praepes
645
Idem etiam, quod sit regum de stirpe sacerdos,
Gentibus est Graio dictus de nomine Christus,
Quin etiam, quamvis nullo intemerata remansit
Concubitu mater, tamen intra tecta morata est,
Vsque quater denos dum solis cerneret ortus.
650
Tum demum sacram Solymorum advenimus urbem
Cum puero, quo se lustraret regia virgo,
Torquatasque arae attulimus de more columbas.
Stabat sacra ferens altaria ad ipsa sacerdos
Succinctus lino albenti capitisque bicorni
655
Tegmine, pervigilem adservans penetralibus ignem.
Hunc circum ante aram natorum intonsa corona
Fundebant pateris vituli, ut tunc forte, cruorem,
Quem pater, ut sontis populi commissa piaret,
Mactarat superum regi veniamque precatus
660
Suppliciter solitos aris adolebat honores.
Circumfusi aderant primores gentis et omnes
Tempora tangebant dextris vittata iuvenci.
Iamque levi fusum delibans ille cruorem
Terque quaterque sacram digito irroraverat aram,
665
Araeque impositam flammam, et septem ordine lychnos,
Linteaque ampla, quibus sacrorum arcana teguntur.
Et iam finis erat sacris, fessusque sacerdos
Cum gnatis dapibus sese accingebat opimis.
Tunc humili gressu virgo procedit ad aram,
670
Infantem laeva gestans dextraque volucres.
Quid memorem quae signa polo patet edidit alto
Testatus veram sobolem? Quantum ipse sacerdos
Horruerit pueri aspectu? Quam mira repente
Ignibus insolitis lux circumfulserit aram?
675
Ter thura accensos venerans coniecit in ignes;
Ter subiecta tholo subito ingens flamma reluxit.
Ille tamen collo patrio de more volucres
Immolat intorto atque effundens rite cruorem;
Porricit et plumas et aperti gutturis exta,
680
Solis ab occasu nitidos conversus ad ortus,
Diffringitque alas; tum sacros suggerit ignes
Visceribus. Grato vapor it super aethera fumo,
Araque panchaeos flagrans exhalat odores.
Ecce hominum subito turbantur pectora casu.
685
Nomen avi Simeon referens erat obsitus annis,
Quo nemo tota urbe fuit servantior aequi.
Huic, ut erat longe venturi praescius, olim
Aethereae vis omnipotens promiserat aurae
Visurum sese ante deum auctoremque salutis
690
Expectatum orbi, quam lucis linqueret auras.
Iamque erat hunc vitae pertaesum aegerque senectae
Optabat duros leto finite Iabores,
Sed spes illa animo cupido usque infixa manebat.
Ergo ubi adesse deum praesensit numine plenus,
695
Qualis ubi gressum per agros comitatus herilem
Forte Canis leporem vi longe sensit odora,
Continuo intenditque aures atque aera captat
Naribus, et coeptum rumpens iter avius errat
Atque oculis incerta ferae vestigia lustrans,
700
Nunc hos, nunc illos cursus fert atque recursus
Incertus; longe latratibus arva resultant.
Talis erat senis in templo exultantis imago.
Tum puerum tremulis correptum amplectitur ulnis
Atque arcte premit. I-Iinc lachrymis ita fatur obortis:
705
"Macte infans virtute, dei indubitata propago,
Mundi opifer, qui nostra venis veterumque parentum
Sponte admissa tui largo lavere amne cruoris
Et liquidas aperire vias ad sidera coeli.
Exoptatus ades, nec me tua maxima fallunt,
710
Summe pater, promissa. Mori me denique fas est.
Nunc o me nunc ad requiem finemque laborum
Corporis exutum vinclis dimittis, ut olim
Pollicitus; iam viderunt mea Iumina quem tu
Auxilium mundo misisti, ut gentibus esset
715
In tenebris lux, Isacidos nova gloria prolis."
His dictis, matrem versus mox fatur ad ipsam:
"O cui te forma assimulem? Cui laudibus aequem?
Quasve tibi referam grates, quae sola salutem
Felici peperisti utero mortalibus aegris?
720
Quamquam etiam exitio multis hunc affore partum,
Et tempus fore praedico, illaetabile tempus,
Cum tibi cor gelidum gladius penetrabit acutus
Ah miserae! et magno virgo dotabere luctu,
Mutataque fluet Iordanis decolor unda.
725
Tum serus segnisque dies nascetur, et aegre
Lutea vix terris ostendet pallidus ora,
Atque gravi tellus optabit mole relinqui
Ipsa sua et rupto per inania foedere labi."
Haec ubi, confestim veluti cedentia somno
730
Iumina demisit, placidaque ibi morte quievit.
Obstupuere alii, sed nos, quis caetera nota,
Terremur magis, inque vicem disquirimus ambo
Solliciti quosnam matri denuntiet enses,
Aut quibus exitio tantum puer ipse futurus.
735
Haud longum fuit in medio dehinc tempus; utrumque
Exitus edocuit dubiosque ambage resolvit,
Ni nobis maiora etiam nunc vulnera restant,
Atque alia ex aliis semper graviora parantur.
Illis extremo quippe ex oriente diebus
740
Tres adeo magni reges ditione profecti,
Huc sese intulerant puero dona ampla ferentes,
Aurumque et thuris glebas stactaeque liquorem.
His vis astrorum ac ratio volventis Olympi
Monstrarat regem nostris in finibus ortum,
745
Quoi coeli terraeque paterent debita sceptra,
Sancti igitur partus studio huc venere videndi.
Stella facem ducens venientibus usque coruscam
Dux erat atque viam signabat lumine largo,
Ceu quondam patribus deserta per avia nostris
750
In patriam tandem Pharia redeuntibus ora
Praecurrens monstrabat iter nocte ignea lampas
Desuper et mirum spargebat Iucida lumen.
Iamque urbem ingressi sedes adiere tyranni
Herodis causamque viae docuere, rati olli
755
Hanc sobolem, quod erat rex his in finibus, ortam.
Obstupuit simul atque animo perterritus ille est.
Nec mora, permetuens sibine succederet haeres
Quaesitus puer in regnis externus avitis,
Indigenas vates iubet intra moenia cogi
760
Regia scitarique omnes tempusque locumque
Nascentis pueri, patriamque domumque requirit.
Illi autem Bethlen veterum monimenta minari
Cuncta docent, dux unde ortus se tolleret olim
Fama ingens, claris ingens super aethera factis,
765
Tum magis atque magis curarum fluctuat aestu
Sollicitamque gerit cassa formidine mentem.
Tandem his affatus reges dimittit Eoos
"Quae vos causa, viri, nostris nunc applicat oris,
Haec eadem longe spe nos suspendit, aventes
770
Cernere promissos pueri tot vatibus ortus.
Haud procul hinc saxo Bethle fundata vetusto
Vrbs colitur nostris. Natum illuc quaerite regem.
Mox iubeo, inventum nobis qui nuntiet, inde
Mittite, nostro etiam puer accumuletur honore."
775
Sic ait, et falso simulat nova gaudia vultu.
Verum longe aliud male amico pectore agebat
Demens, qui coeli regem, cui sidera parent,
Crederet in terris mortalia regna morari.
Ergo iter instaurant conspecto sidere laeti.
780
Iamque propinquabant magna stipante caterva,
Cum subito supra rectum ingens substitit astrum
Irradians largoque mapalia lumine complens,
Quales cum belli motus aut funera regum
Portendunt, crinem irato sparsere minacem
785
Aethere, ni diri rubeant lugubre cometae.
Tris adeo angusti subter fastigia tecti
Pauper ego excepi reges in rebus egenis.
Vidi illos auro illustres ostroque decoros
Ante pedes pueri sese demittere pronos
790
Suppliciter, genibusque piae procumbere matris,
Dum sua quisque facit sortiti ex ordine dona.
Barbarici ante fores expectabant comitatus
Interea, tyrioque instratus murice terga
Stans sonipes teres exercebat dentibus aurum.
795
His dehinc perfectis abeunt laetique sequuntur
Quod Iongo irradians aperitur tramite sidus.
Sed non inde via moniti referuntur eadem
Regia linquentes a laeva moenia longe,
Rursus Idumaei sedemne regis adirent.
800
Ille autem, ut sese delusum denique sensit,
Accensus furiis suspectam misit ad urbem
Mille viros ferro instructos, qui moenia furto
Per noctem ingressi teneros, quicumque reperti
Infantes matrum iugularent hubere raptos,
805
Quo numero in tanto caderet quoque regius haeres.
Ipse sed in somnis visus sum voce moneri
Praecipitem celerare fugam, Ioca linquere nota.
"Surge, age, rumpe moras, puerum tecum arripe matremque
Et septengemini cursu pete flumina Nili;
810
Hinc terram cole quae procul his haud dissidet oris,
Nec refer inde pedem, nisi te prius ipse vocaro:
Rex etenim letum infanti molitur acerbum."
Consurgo, et plenus monitis matri omnia pando.
Vidisses visu exanguem exanimemque puellam
815
Huc illuc trepidare fuga et vix fidere nocti.
Iam tum illi pectus gladius traiecit acutus,
Ah miserae! ingenti labefactaque corda dolore.
Cedimus, et taciti malefwlam Iinquimus urbem
Per noctem ac propero petimus nemora avia gressu.
820
Et iam palmosae saltus atque ardua Idumes
Praetervectus eram, veteris iam moenia Elusae,
Quaque Asiam Libycis disiungit finibus omnem
Mapsa, ferax oleae. Ingredior pluviae inscia regna,
Regna Phari, quibus est coeli vis cognita primum
825
Astraque lunaique globus solisque meatus.
Ignotos passim montis, ignota saluto
Flumina turrigerasque Iegens praetervehor urbes.
Iamque papyriferi ripis Anthedonis ibam.
Aurae omnes terrent pavidos, capitique timentes
830
Tam caro. At puero blandiri murmure silvae
Lauricomae et ramis capita accurvare reflexis,
Aurarumque leves animae indulgere susurro.
Ipsae etiam nobis cautes, ipsique videntur
Verticibus leviter motis alludere montes,
835
Signaque laetitiae dare stagna loquacia circum.
Audires blandum fessas erroribus undas
Perstrepere et molli lapsu per saxa sonare
Humida saxa super nitido viridantia musco.
Praecipue ripis volucres et fluminis alveo
840
Assuetae liquidis mulcebant vocibus auras,
Et iactu alarum resonabant corpora plausa.
Sese etiam omnifero gremio venientibus offert
Laeta dei aspectu tellus. Plant gramina odorem
Cuncta suum et mollern praetexit amaracus umbram
845
Nec vero incerta latebrosus origine Nilus
Non manifesta dedit salienti flumine signa
Adventante deo; laetis se sustulit undis
Stagna arcana ciens fundoque apparuit imo.
Ad bivias nobis fauces flexusque viarum
850
Increpitans clypeo fulgentique ense per auras
Ocius usque aderat coelo pulcherrimus ales,
Et monstrabat iter sibi per divortia nota,
Ne recta regione viae deprenderet hostis.
Coeruleis huic terga notis suffusa rubebant,
855
Multum illi assimilis qui me connubia quondam
Solventem increpuit tenebrasque a mente fugavit.
Supra nos alii pendentes aere pennis
Ibant et noctis resupini infantis ab ore
Humorem arcebant lentum plumaque tegebant.
860
Iamque ego perplexum per iter prope fida tenebam
Arva legens sistris bacchata sonantibus, et iam
Tutus erat Ionge nostris a finibus infans,
Attamen Aegypti penetro interiora, nec ulla
Fida satis tellus mihi visa aut regis iniqui
865
Sat sceptris divisa. Animo timeo omnia tuta.
Nec placet Hermopolis, nec centum pervia portis
Visa satis Thebe tanto procul esse periclo.
Nos igitur regum turritis clara sepulcris
Accepit Memphis; hac demum sede quievi
870
Paupere sub tecto veteris securus amici.
Iam vero Pelusiacas vulgata per oras
Fama Palaestinum subito serit undique regem
Florentem teneris orbasse nepotibus urbem,
Quos frustra insontes passim ferro impius hausit,
875
Dulcia linquentes vagitu lumina vitae.
Palluit applicuitque sinu perterrita mater
Infantem atque animum sceleris perstrinxit imago.
Quos ibi tum gentis fletus qualive per urbem
Funestam credis matres errasse ululatu!
880
Sanguine diluta est tellus; cava tecta natarunt.
Non si forte olim incautis pastoribus orta
Ingruerit subito tempestas omnibus arvis,
Omnibus et silvis, tot fusi grandine dira
Spectentur per humum afflictis cum matribus agni,
885
Corpora quot passim puerorum abiecta iacebant
Per fora perque vias urbis. Sic denique multis
Exitio fuit, ut vates praedixerat, infans;
Nunc etiam Iugent orbae sua pignora matres.
Non tamen ille diu scelere est laetatus ab illo,
890
Nam membra immundo correptus tabida morbo,
Illaudatam animam parvo post tempore fudit.
Ipse iterum in somnis divina voce coactus
Linquere monstriferi septenflua flumina Nili,
In patriam redeo, atque memor vestigia retro
895
Observata legens pignus cum matre reduco.
Forsitan et puero fuerit quae cura requiris,
Quae mens, an virtus illi maturior aevo,
Ecquid non puerile annis puerilibus ausus.
Si tibi nunc, quaecumque olim admiranda notavi,
900
Primaeaevo dum flore virens adolesceret aetas,
Enumerate vacet, me vox prius ipsa relinquat
Defessum atque diem clauso nox condat Olympo.
Nam quoties dictis tener haud mortalibus ambos
Terruit! Aut quoties sanctos expavimus ignes
905
Flammarumque globos et terrificos fulgores,
Saepe quibus visus puer est ardere nitentem
Caesariem, coeli dum splendet luce corusca!
Nec referarn quoties genitorem audivimus illum
Affari solum arcanasque expromere voces.
910
Alma parens, tenues arguto pectine telas
Percurrens, saepe humana sub imagine coetus
Coelituum tectum intrantes exterrita vidit
Blandiri puero et pictis colludere plumis,
Aut violis tegere et nimbo vestire rosarum.
915
Nos tamen interea custodes iile vereri
Summissus, carae et mandata facessere matris
Nostraque, et implebat veri genitoris amorem,
Dum membris habilis vigor et vis firma veniret.
Et iam bis senos crescens exegerat annos,
920
Necdum se populis signo detexerat ullo.
Tum primum coepit Iudaea per oppida vulgo
Illius apparere palamque est prodita virtus.
Forte dies aderat genti solennis, et urbi
Huic magnae sacer ante alias, quo regia mecum
925
Venerat et virgo, atque sequens sese aureus illi
Implicuit dextrae puer. Et iam rite litatis
Ipse domum sacris magna cum matre redibam.
Iamque labore viae fessis lux prima peracta,
Et piceam clauso nox coelo involverat umbram.
930
Defilit hic puer et genitricem meque fefellit.
Tum consanguineos frustra et scitatus amicos,
Terque quaterque viam repetens clamore replevi.
Flebat se incusans unam pulcherrima mater,
Flaventem fusa crinem per eburnea colla.
935
Ora decent lachrymae, disiecti colla capilli,
Qualis virginea cum mollis amaracus urna
Et pluviam et ventos pariter perpessa procaces
Demisit turbata comas, iterumque resurgens
Extulit os coelo ac priscum meditatur honorem.
940
Dumque viam relego, invitum comes aegra sequuta est
Tris adeo incerti soles erravimus urbe
Nequicquam; quarta est vix demum luce repertus.
Nanque mihi et miserae cum spes sublata parenti
Cuncta foret penitus, in mentem venit utrique
945
Templa iterum petere atque preces effuundere ad aram.
Vix ingressus eram limen, cum protinus ambo
Ecce sacerdotum in medio conspeximus illum
(Prima rudimenta et virtutis signa futurae),
Alta recensentem vatum monimenta patrumque
950
Primores ultro scitantem obscura docentemque.
Illum omnes admirari haud vulgata canentem
Supra aciem captumque hominis mentemque vigentem,
Humana non vi edoctum, non arte magistra,
Maturumque animi nimium puerilibus annis.
955
Nec minus insigni cunctis spectantibus ore
Gratus erat. Neque enim poterant se explere tuendo
Flagrantesque dei vultus blandosque serena
Luce oculos magis aut propexum verticis aurum
Et florem grati, qui vix inceperat, aevi.
960
Nam quocumque caput circum torsisset honestum,
Iuce recens orta vel sidere pulchrior aureo,
Laeta serenato ridebant omnia mundo,
Et toto dulcem iactabat corpore amorem.
Inculti qualis nitet inter gramina campi,
965
Purpureus secum primum foliis narcissus
Exeruit ruptoque caput detexit amictu,
Aut qualis nitidi species micat alma smaragdi,
Cum tenui argento tenuive includitur auro.
Prima mali fuit hinc nobis scintilla, puerque
970
Ex illo formidata primoribus urbis
Virtute invisus fuit, et corda aspera movit,
Atque hoc deinde ingens succensa est fomite flamma,
Inque dies gliscens furor atque insania crevit.
Omnia quae porro ipse videns metuensque futuri
975
Orabam impavidum, ne vitae prodigus hosti
Obiceret, ne se perdendum proderet ultro.
Verum luce prius lateant in montibus arces,
Aut nocte in summis celetur turribus ignis,
Obruta quam longum iaceat sine nomine virtus.
980
Non tamen ille odiis magis ussit pectora acerbis
Quam cum terdenis iam vir volventibus annis
Fontis aquam latices Bacchi convertit in atros.
Forte Canam mecum Galilaeae advenerat urbem
Mater et ipsa aderat, veteri dum accitus amico
985
Obsequor; intactam genero qui iungere natam
Conventu procerum magno de more parabat.
Iamque omnes circum positis discumbere mensis
Atque alacres epulari et vina reposcere laeti,
Necdum finis erat dapibus, cum murmur ubique
990
Exoritur totasque auditur triste per aedes,
Laetitiae causam exhaustis liquentia vina
Defecisse cadis turbarique omnia visa.
Tum res alma parens tenues miserata puellae
Innuit, et gnatum summissa voce precata est,
995
Ferret opem. Vidi hic iuvenem primum ore moveri
Turbatum, carae precibus tamen inde parentis
Annuit et fesso rerum succurrit amico.
Sex, ut erant ibi tot numero, carchesia lymphis
Impleri iubet actutum, mensisque reponi,
1000
Quae simul aspexit propius deus, omnibus ecce!
Mutatus subito nigrescere cernitur humor,
Vinaque pro pura mirantes hausimus unda.
Audisti, dux, et genus et cunabula nati
Primitiasque dei. Ne caetera deinde requiras,
1005
Hanc omnem erexit factis forentibus oram.
Quae si audire tamen tibi nunc fert corde voluptas,
Is Ionge memoret melior- (simul ore sedentem
Signat Ioannem); 'vidit namque omnia praesens,
Errabunda ducis semper vestigia servans,
1010
Dum mihi cura domi servandae virginis haeret."
Dixit, et hic facto defessus fine quievit.
"Immo- ait- istius causas ab origine partus
Exequere, aut quae relligio, si vera per oram
Percepi, Iudaea deum non amplius unum
1015
Aeternum colit, haud mortali semine cretum,
Indigetesque suis divos altaribus arcet.
Inde tibi noti recolens ex ordine divi
Caetera mira refer. Namque hunc in corpore vires
Deficiunt, teque auxilio iubet ipse subire."
1020
Pontius haec; cuncti intenti simul ora tenebant.