Giuseppe Sporeni carmina 2, 29

29. Francisci Savorniani viri illustris
Epicedion

Si dolor et lacrimae possent avertere durum

Mortis iter caecique animas erroribus Orci

Tartareis arcere, mihi Sipyleia virgo

Atque senis croceo surgens Aurora cubili

5

Suspiransque vago sub gurgite mater Achillem

Cederet, attonitum nec me Priameia coniux

Ante rogos Hecube crebris singultibus amens

Vinceret aut cari fleret magis ossa mariti

Vt te, sancte pater, cui iuxta gementibus aris

10

Et tristes damus inferias et inania dona,

Eriperem tenebris sopitaque viscera dulci

Vitae instaurarem Lethaei ab imagine somni.

Sed lacrimae nil fata valent abrumpere, quamvis

Aequarent fluctus et caerula marmora Nerei,

15

Nequiquam dolor affecto sub pectore saevit

Improbus et plenis bacchatur in aequora velis.

Stat fati nam certa dies mortalibus et se

Nullus ab extrema Libitinae vindicat hora,

Seu regat Oceani quassatam verbere Thylem

20

Aut septemgeminae frenet Capitolia Romae

Seu Menelaei flaventia rura Canopi

Et quodcumque rigat vaga lympha binominis Histri,

Cinyphius quodcumque vado praeterfluit amnis,

Sive greges ovium vehat et sit pauperis horti

25

Assiduus custos, inimicave castra sequatur

Caesaris agmen agens, latis qua fluctibus Albis

Volvitur et captiva sui tentoria regis

Plorat inexpletosque vomit de pectore fletus;

Inde fluentisono maior cum vortice currit

30

In mare, ceu fluvius pleno Theumesius amne

Dum rotat Hippomedonta, salum spumantior intrat

Et vada secretis Neptunia viribus auget.

Ergo pios cineres et desolabile bustum

Fas mihi compellare novisque ululatibus auras

35

Implere ac moestum per inania fundere carmen,

Donec Olympiaca coeli regione vagaris

Asservasque deos et dulci nectare potus

Assuescis divum laetis accumbere mensis

Aethiopum quales sinuoso in littore miscent

40

Iuppiter Oceanusque pater, si forte corusco

Igne furens cadit Enceladus spiratque receptum

Fulmen et ingenti Prochytes quatit ardua motu

Saxa, iugum tremit Inarimes ac fumidus Aethnae

Trinacriae laxatur apex, conubia sive

45

Prima deum pelagi complectitur Amphitrite

Et canit undivagas felix Hymenaeus ad aras.

Quid prius, o nymphae, dabitis? Lacrimantia plectra

Hinc suboles augusta rapit gentisque superbum

Nomen et externae laudis non indiga virtus;

50

Hinc superis iurata fides, quos pectore puro

Excepit totoque senex circumtulit aevo.

Tiliaventeis late celebratur in oris

Savorniana domus Latiique per oppida circum

Fertur et Ausoniae fines praetervolat omnes.

55

Quin et ad Herculeae molis protenditur aequor

Exundans, Calpe saxo qua pectus Ibero

Tollit et oppositos Abylae supereminet aestus,

Mox subit Euphraten et Memnonis arva pererrat,

Memnonis Eoi cui stat bicoloribus armis

60

Vrna sub Iliacae Neptunia pergama Troiae.

Necminus hanc genitor coelestibus excipit alis,

Euganeum percussit ubi Gradus insula foedus

Et tulit insignes Hadriae Federicus honores.

Ille potens genitor leni qui verbere frenat

65

Saxa notis Venetae spumantia Neptunines,

Qui decus Italiae tutatur et impia lunae

Signa fugat Geticae, coniuratosque Triones

Ducere captivum Tiberim per frigida Rheni

Arva Quirinalesque deorum evertere sedes

70

Pellit agens procul et divinae consulit urbi.

Haec tibi progeniem vitalibus edidit auris

Clara domus senior magnosque ad bella nepotes;

Haec atavos gavisa tulit quibus ocia curae

Nulla sed immensi pro libertate labores

75

Dulce, quibus rabidos arcere a moenibus hostes

Et patria pro laude mori. Nec pauperis Iri

Cernere pallenteis oculos et sordida putres

Ora viros macie, si forte minacibus alis

Ingrueret ieiuna fames epulaeque remotae

80

Affectos premerent cives et inutile vulgus;

Tunc etenim coetus inopes turbamque minorem

Profusa iuvere manu. Cui Massica Bacchi

Pocula, cui flavae Cereris vitalia dona

Defecere? Tuum numen, Venus aurea, iuro,

85

Quae genus et lucem cunctis animantibus infers,

Te, messis regina, piis quae frugibus omne

Concilium vitae servas et sufficis ultro

Silvicolis alimenta feris, quod Pythius alas

Non tot Achaemenias et Xerxis ovantia pavit

90

Agmina Maeoniae pratis genialibus orae,

Pythius infelix, cui barbarus hospes ademit

Divitias natumque scelus gemuere Celaenae.

Illi etiam Martis pugnacia castra secuti,

Adversas furias Carnorum et inania tela

95

Pannonis excepere, minax dum pascua Caesar

Iulia Sigismondus agit cuneosque recenset

Euganeis laturus opem, dum fortis aliena

Cuspide Marcomani transverberat ilia mystae

Tristanus meritasque ferox dedit insula poenas,

100

Insula divorum conviva et Techius arces

Sublimes Vtini tutatur et agmine saevit

Alpino Venetisque parat dispendia rebus.

Ceu canis ora petens Gaetuli animosa leonis

Frustra iram, frustra vires in vulnera cogit

105

Imbellemque ciet pugnam; sonat avia longe

Silva repercussaeque gemunt latratibus aurae,

At ferus ignavo similis iacet. Irrita Ladon

Ora fremens acuit, si vero attollere coepit

Se iuba, per saltus nemorumque per abdita fertur

110

Exanguis, Libyco Dictynna cacumine ridet:

Sic heros malesana ferens in pectora diras,

Frustra iram, frustra vires in bella coegit,

Barbarus et Venetis Vtinum legionibus exul,

Errabundus, inops animi demensque reliquit.

115

Ex illo nostris passim dedit ocia terris

Savornianus eques Tristanus et axibus aureis

Extulit aligeri victricia signa leonis,

Qualia Saturnus Latialibus intulit arvis

Arma Iovis fugiens, cum vina liquentia rivis

120

Manabant ultro duraque sub ilice fruges

Sponte ferebat humus nullis attrita colonis.

Hinc fortes acies Tyrrhenae ad moenia Pisae

Iuliaco duxere solo capitique decenteis

Erexere iubas et Norica tela corusco

125

Aptarunt lateri nec pila minantia nec trux

Vmbro nec aurato cassis circumdata nimbo

Defuit. O quoties adversi exercitus Arni

Expavit nostros Mavortia pectora cives!

O quoties dux atra ferens incendia tectis

130

Obstantes cuneos in aperta pericula duxit!

Adde quod irriguo circumflua moenia Turro

Et fines Carnorum omnes patriamque labantem

Servavere minis alpini Teutonis olim;

Necminus aeriae labefacta cacumina rupis

135

Asopi tenuere, furens quae circuit amnis,

Amnis Iuleae pulcherrimus arbiter undae,

Robora vi convulsa trahens. Quae gloria maior,

Qui tituli seris potuere nepotibus addi?

Ne qua laboratae ferret dispendia famae

140

Livor et emeriti casum paterentur honores,

Haec proavi fecere tui dum vita manebat,

Hanc sudare Palen voluere sonantibus armis.

Tu vero fatis aliis exercitus omnes

Tractabas populi res ac consulta ferebas

145

Optima, nec valuit meliori Hortensius ore

Nec Cato Marmaricis Vticae qui maluit oris

Ferre necem quam dura pati convitia magni

Caesaris et miserae duci per compita Romae.

Inde frequens urbis discordia pectora leni

150

Mulcebas sermone; tuis affatibus aetas

Audiit omnis uti ex adytis reseraret Apollo

Eventus rerum et sacris oracula Delphis,

Audivere vagi quicumque nitentia Cormi

Saxa colunt, qui spumifero Natisona meatu

155

Bacchantem videre procul. Si forte nivales

Vrna cogit aquas Phrygiae regionis ephebus,

Misceat ut cratera Iovi cyathosque recenteis

Haec tua laus, senior: quot fata gementia nostris

Vrbibus eripuit, quot iniqua e morte revellit

160

Flavus Acon flavi piscator in aequora Turri

Novit, ubi Latium patriis a finibus exul

Appulit et tractum liquit Labeatidis orae,

Quem tumido Barbanna vado, quem vertice cano

Scodrus arat densaque nitens oriundus arena.

165

Mox ubi compositis vergebat in ocia curis

Enthea mens, oculis veterum monumenta legebas:

Quis mundi fuit auctor, ubi mortalibus aegris

Parta salus, maneat Solymos quae poena rebelles;

An litui venient clangore ad pristina manes

170

Corpora et infernis ululatibus externati

Horrescent Furias et dira piacula sument;

Cur amens cecidit putres Acherontis ad undas

Lucifer et piceae tranavit flumina ripae,

Flumina vipereis Furiarum animata colubris.

175

Hinc rerum causas viresque evolvere coeli

Cura fuit terraeque situs habitusque locorum

Noscere, cur Tethys lunaribus aestuet horis,

Fulmina cur obliqua ferant incendia, quae sit

Forma poli, Tagus aurifero quos agmine lambit;

180

Quos Albis captivus arat Libyaeque domator

Bagrada, qui situs Europae, quo ferveat aestu

Africa, Bistoniae sit quanta potentia lunae,

Quanta leonigenae suspendant lintea puppes

Vt Venetus clarescit apex, ut fortibus ausis

185

Barbariem premat et ferro tueatur acuto

Italiae regale iubar Latiique penates.

Interea nexum fatalia numina vitae

Abrupere tuae, pater, atque immane feretro

Excepere nefas inopinaque funera cives

190

Iuliaci totumque forum. Quis flebile vulgo

Attulit exitium patribusque gementibus? Vnde

Saeviit haec vesana lues? Neque Iuppiter aut vos

Estis, io, superi: Casus regit omnia tuque

Instabili, Fortuna, manu. Date tristia, matres

195

Hunniacae, lamenta, pios extendite luctus:

Occidit ille senex cui vel Rhodopeius Orpheus

Infaustos numeros et lamentabile carmen

Ordiri mallet durosque intexere questus,

Quam tenues umbras et deficientia carae

200

Coniugis ora sequi caecisque errare tenebris.

Ille senex obiit nullus quo sospite livor

Infecit nostri flaventia cornua Turri,

Nulla catenati subiere pericula cives.

Ast urbs laeta fuit laetique habere coloni

205

Pinguia culta satisque dedit cerealia bona

Iuppiter et Bromii pendentibus addidit uvis

Nectar Olympiacum; quo deficiente colonis

Absumptae fruges torti periere corymbi,

Vrbs atrata gemit rabidusque per oppida saevit

210

Livor et erecto crudescunt verbere dirae.

At tu quem moesti gemimus nigrantibus aris,

Sancte pater, cui iusta frequens exercitus auget

Seu colis Elysium nemus et viridantia prata

Semideos inter proceres, ubi plurimus auras

215

Ventilat Oceani Zephyrus madidantibus alis

Ambrosia luditque choris argentea pubes

Fortunatorum melioraque sidera cernit,

Seu regis astra et te comitem Saturnius aequo

Excepit temone, vale. Nos annua caris

220

Immixti natis solemnia busta feremus

Et populo moerente pias tumulabimus umbras.