Giuseppe Sporeni carmina 2, 28

28. Andreae Pascalico patritio Veneto
Clytie

Nata Iovis, castum saeva quae Gorgone pectus

Occulit et vivis interplicat arma colubris,

Quae Libyco Tritone lavat sordentia tabo

Vulnera, siquando Rheni glacialibus oris

5

Caede madens redit aut domito divertit Araxe,

Fertur Erechtheis oleam posuisse colonis

Et Graias docuisse nurus populosque Phoronei

Vt liquor eximius pingui sudaret oliva;

Vnde per Inachias urbes et Abantia rura

10

Stat divae cortina frequens et plurima fumant

Exta coronatusque genas procumbit humi bos,

Nec desunt pueri ludos et carmina sueti

Laudibus exercere tuis, virgo enthea, virgo

Bellipotens: ut facta minax animosa peregit,

15

Auspice te, Phineum contra Danaeius heros,

Tempore quo pelagi reptantem fluctibus imis

Aethiopum curva serpentem falce peremit

Et ferro Andromedes crudelia vincula rupit,

Vt te victricem temeraria sensit Arachne,

20

Flava Cytoriaco percurrens stamina buxo,

Infelix virgo et duris exercita fatis.

Hunc Marathon paeana canit; tu condita densa

Nube lates audisque choros nec cerneris ulli;

Clamorem attonitae dium venerantur Athenae

25

Annuaque Argolicae peragunt solemnia matres.

Ergo numen habet Danais memorabile terris

Invento Pallas fructu canentis olivae

Atque deos inter coeli convivia laeta

Excipit et multo curas solatur Iaccho.

30

At te qui rutili sectantem argentea Phoebi

Lumina formosam Clytien rapidosque iugales

In latices mutas virides oleique liquorem,

Quis coeli capiet locus? Aut quo sidere magnum

Aptabis numen divinaque pectora condes,

35

Magne pater? Nec enim satis est nimbosus Orion

Nec puer Iliacae nemorosis frondibus Idae

Raptatus coelo aut clava Tirynthius aurea

Innixus, geminave decorus imagine Chiron.

Apta magis sedes fuerit tibi Caesaris inter

40

Sidus et Oebalios concordia pectora fratres,

Pectora quae nautis saevas fugientibus undas

Auxilium praedulce ferunt vitamque tueri

Assuescunt lati sinuosa per aequora ponti.

Ille Quirinalis septena cacumina Romae

45

Et patrii delubra Iovis titulosque minores

Imperii factis heros ingentibus auxit,

Hi Lacedaemonios fasces regnumque Lycurgi

Sedibus evexere poli, nec gloria maior

Visa Therapnaeis populis fuit, ardua sive

50

Corpora nudabant luctabanturque palestra,

Seu pugnas caestu aut belli simulachra ciebant

Horrenteisque sonos litui horrenteisque tubarum

Clangores animis pugnacibus expectabant.

Tu Venetos efferre deos et caerula regna,

55

Posthabitis belli furiis et turbine diro

Bellonae gestis crudae, pater, ingenii vi

Et cupis aeterna vitam pro laude pacisci.

Divorum iccirco divina exempla secutus

Grandia fers orbi dona et mortalibus aegris,

60

Perpetuos victura dies fugientibus annis

Dona laboratasque dapes. Sic enthea virtus

Nomen habet vincitque deos et amantia vates

Numina; sic durae mortis lex impia cessat

Et fati postrema lues, nec Cerberus audet

65

Ingeniis nocuisse ferox aut infera Iuno,

Iuno faces Stygii non dedignata mariti.

Hadriaci regina maris, quae fluctibus udis

Circumfusa triumphatae commercia Romae

Prisca tenes sceptrumque manu, quo maximus olim

70

Caesar et imbelles Indos et Bactra subegit

Sauromatasque truces debellatumque Syphacem,

Italiae cui prisca viget corde insita virtus,

Pande fores sanctumque iubar lucentibus aris

Fige coronatoque pium flore indue limen

75

Atriaque templumque dei, quod torva leonis

Aligeri facies horrenti fauce tuetur

Excussisque iubis et multo pectoris igne,

Pande fores; tuus haec nobis monumenta relinquit

Patritius natamque Iovis certamine magno

80

Provocat et sese perituro vindicat aevo.

Interea nobis Aganippidos Hippocrenes

Phoebus inaccessas rupes et saxa bicornis

Ostendet Cirrhae ac divini carminis artem

Qua fluvios traxit rapidos Oeagrius Orpheus

85

Et caram Eurydicen latebris nigrantibus Orci,

Nequiquam eripuit fatis elusus iniquis.

A! miser, a! querulis amens singultibus Orpheu!

Te picei flevere lacus, te corniger atris

Rupibus emittens Acheron per Tartara fluctus,

90

Solantem curas et opaca silentia noctis

Pectine mulcentem blando testudinis aureae

Obstupuit medioque gementem excepit Averno.

A! miser, Aonio nequiquam e vertice mater

Profuit aut silvae comites et eburnea plectra!

95

Tunc ego maiores animoso in pectore vires

Concipiam et duros Erato minuente labores

Assuescam Venetae gravioribus Amphitrites

Carminibus proferre deos et Martia divae

Tethyos argumenta, licet Nysae arbiter Euan

100

Hanc timeat sufferre Palen et Cynthius autor

Pieridum, curvo citharam qui temperat auro.

Dicam etiam pugnas Ligurum passimque rebelles

Euganeos classemque Padi et te, maxime Iuli,

Ducentem aeratos cuneos laurentibus arvis

105

Castraque Romanis longe insultantia pilis

Et pulsos Latio Gallos et barbara castra

Caesaris aerias circumplectentia turres

Medoaci et Geticae victricia cornua lunae.

Imprimis curae fuerit mihi texere laudes,

110

Pascalice, tuas victuro carmine, sive

Mens atavos efferre dabit serosque nepotes,

Sive pater vatum Patareus adegerit, ut te

Accumulem donis Musarum et fetibus aureis.

Nunc Clytien tenui effictam ne despice versu,

115

Dum mihi blanditur ridenti pectore simplex

Vrania et trunco sermone Propertius audax,

Vndantem curis dum me Theophrastulus ambit

Facundus puer et lusu demulcet inani

Sporus, Amyclaeumve canem leporesve fugaces

120

Intextis fingens digitis atque indice curvo,

Lucentis puero lychni applaudentibus umbris.