Giuseppe Sporeni carmina 2, 27

27. M. Sauroniano comiti Asopus

Si qua dies vacat et curis exemptus amaris

Exerces fortasse deos atque enthea Cirrhae

Numina, fortunate Mari vatumque labores,

Has etiam nugas, haec singultantia nostri

5

Carminis argumenta legi ne despice, quamvis

Maeonii delubra Iovis et gymnica Mantus

Sacra frequens adeas geminisque operatus in aris

Nunc latus aeterni dium sectaris Homeri,

Sive Ithacum Nerei diversa per aequora ducit

10

Seu Phrygios prosternit equos; nunc passibus aequis

Virgilii comes Italiae per compita nota

Duceris alternumque canis, seu tegmine fagi

Pastorum curas tenui solatur avena,

Seu docet arvorum cultus aut Martia pulsat

15

Tympana Bellonaque ciet ferus aequore toto

Ausoniae Turnumque manu dat vindice leto

Et magnum Aeneam sceptris laurentibus infert.

Viderat e caute Asopus te cornua magni

Caesaris indignata sequi patriamque gementem

20

Linquere et ignavis augere pericula Gallis,

Nubifer Asopus, gelido qui vertice montis

Accubat et valida frondentia rupe tuetur

Iuliaci dumeta fori, quae fluctibus ambit

Tiliaventeae flaventibus arbiter undae,

25

Quae Turrus pater undisono praeterfluit amne

In geminas divisus aquas, ubi condidit urbem

Caesar et aerias Vtinum complectitur arces.

Extemplo deus haec latebroso e carcere fatur

Innixus quercu annosa; vocem arbuta summis

30

Excepere iugis et duro in cortice nymphae:

"O nimium damnata dies quae protulit orbi

Sanguineum Mavortis opus cristasque comanteis

Extulit et ferro tranquilla silentia rupit!

Tunc caedes hominum factae crudelibus armis

35

Et pacis turbata quies, tunc impiger hostis

Haesurum lateri mucronem et fortia tela

Repperit horrenteisque tubas lituumque canorum.

Mox trepidas saevis domuit populatibus oras

Et segetum iniecit stipulis crepitantibus ignes.

40

Vidimus a! quoties defuncta cadavera moestas

Ad tumulum plorasse nurus et inania crines

Munera suppositis natorum effundere bustis!

A! quoties raucis ululatibus acclamarunt

Et lacrimis movere deos, Sipyleia quales

45

Fudit Echionios Niobe damnata per agros,

Dum Gortyniaco pueros transverberat arcu

Phoebus et attonitae lugent dispendia Thebae,

Qualibus Andromache sublimi e culmine turris

Dardaniae nati crudelia fata secuta est,

50

Infelix virgo; nec me Priameia caedes

Aut miser Astyanax vel Larissaeus Achilles

Admoneat magis Odrysii meminisse furoris

Quam rabies Arctoa, meis quae sedibus olim

(Sive hoc ira deum seu fors inimica ferebat)

55

Pugnaces aquilas et barbara castra locavit.

Inde furens animis ferroque accincta corusco

Ausit inaccessas rupes et nobile saxum

Barbarica prehensare manu fidosque penates

Iuliadum Veneto frustra eripuisse leoni.

60

At senior rupis custos ingentibus ausis

Reppulit obstantes cuneos et bellica pressit

Teutonici vexilla dei, ceu turbidus amnis

Sontius oppositum proturbat in aequora vallum,

Siquando nivibus ferventi aestate solutis

65

Tros puer accumulavit aquas et multa coegit

Nubila densavitque polos, ruit obiice rupto

Flumen et evulsas duris e montibus ornos

Gurgite praecipiti secum trahit omnia: fluctus

Arva tenent bibulaeque satis glomerantur arenae,

70

Damna gemit trepidus nemoroso e vertice pastor.

Illa mihi lux atra fuit durosque labores

Attulit et multis sparsit mea tempora canis;

At magis haec infausta dies, quae pectore vellit

Te, iuvenis dilecte, meo gelidasque per Alpes

75

Gorgonis armatum squammis et virgine saeva

Caesar agit duro Gallos exscindere ferro

Ac populis inferre manum quos circuit aureis

Sequana vorticibus, Rhodani quos alluit humor

Atque fluentisoni glacialia cornua Mosae.

80

Ecquis agit furor Icarium spectare Booten?

Ecquis amor Latiis inimicum gentibus orbem

Teutonis infensi lustrare per oppida cogit?

Bella gerant alii; tu Martis inutile ferrum

Proiice felicique comam subnexus oliva

85

Palladis amplexare iubar (licet agmina quires

Pharsalicae ductare manus Tyriosque bilingues

Sistere Tarpeiae rupis Capitolia circum)

Ingenii sudore tui, Marathonia qualis

Arva colit, doctae qualem venerantur Athenae

90

Et simplex chorus Euganeis operatus in aris

Medoaci, calidis ubi fluctibus exhalantem

Gens Aponum densas miratur ad aethera nubes.

Hanc tibi nascenti comitem Saturnia virgo

Tradidit Ilithya piusque Diespiter, a quo

95

Magna coronati suspenditur area coeli

Et fluidae librantur aquae Neptunia regna.

Ex illo dea Cecropii te gymnade suevit

Exercere fori Latioque involvere circo

Ac studiis aptare, senex ut vertice Chiron

100

Pinifero magnum ludo exercebat Achillem;

Hinc tibi non ingrata quies evolvere sensus

Librorum quos Argolicae pater explicat orae,

Tristia Mopsopiae perpessus damna cicutae

Ac quaecumque canit Pagasaea per oppida magni

105

Numen Aristotelis, quicquid mortalibus aegris

Dat Samii cortina dei, seu pectora sumit

Euphorbi seu Iunonis circumstrepit ales,

Quicquid et Alcinous scriptis complectitur aureis,

Quae Plato Cecropia dius recitavit arena

110

Et senior Plutarchus habet Cnidioque retexit

Eudoxus calamo et rerum scrutator Iollas.

Mox Ithaci proferre nives lepidumque Periclis

Fulmen Erichthoniis aequare profatibus audes

Et tibi se Pylii facundia, Nestoris et se

115

Insinuant vocis recubans in vertice Pytho.

Inde per Italiam Saturnia regna vagaris

Impiger et fluvio Tiberini exceptus amoeno

Ausonios rimaris avos, qui dogmata nobis

Arguta scripsere manu totumque per orbem

120

Plurima victuris sparsere volumina chartis,

Sed magis Iliacae plorantem incendia Troiae

Virgilium et culti lacrimantia plectra Tibulli

Carminaque thyrsumque dei, Mevania quo se

Tollit et apricos circumsonat Vmbria colles,

125

Vmbria Callimachi manes genialibus aris

Excipiens Coique gemens ad busta Philetae;

Quinetiam legis Arpinas quae fulmina consul

Ediderit, quales divino e pectore nimbos,

Dum furit armato fretus Catilina Cethego

130

Et coniurati affectant Capitolia cives

Et quaecumque pater Latialibus inserit arvis

Livius aut spatiis loquitur brevioribus audax

Crispus, Aventinae seu flet dispendia Romae

Sive triumphati crudescit terga Iugurthae

135

Ausonia vincire manu, licet aurea dona,

Scaure, tibi dederit Numidis abducta colonis,

Vt miseras caesi leniret Adherbalis umbras.

Denique Cimmeriis iuvat exeruisse tenebris

Vnde genus traxere homines, praecordia subter

140

Quae fuerit pulchris animantibus insita virtus;

An obitus capiant labefacto corpore vires

Circumfusae animis et iniqui vulnera leti,

An pereant elementa, poli si corruet ingens

Machina sublimesque dei et Saturnius heros

145

Iuppiter, e coelo qui tela Typhoea torquet

In caput Enceladi, quassat dum saxa Pelori

Ardua conaturque labantem evertere molem,

Inferat ut magno rursus bella impia coelo;

Praeterea quanto seiungitur intervallo

150

Nilus ab Eridano gelidaque Borysthenis unda

Metiris passimque notas quo turbine fertur

Rhenus in Oceanum et quales circumfluat urbes,

Quantus ad aequoream deducitur agmine Peucen

Hister arenifero, coeli quo fluctuet orbe

155

Phasis Oronteusque latex, frondentia latae

Qui Scythiae pineta colant et gurgite Syrtes

Incerto eiectas Libyae, quos alluat ingens

Doris et Ionii spumantia marmora Nerei.

Quin et Maeonia deducis ab alite carmen

160

Et canis aprici nymphis algentibus Hydrae

Quot genitor Veneta pro libertate labores

Pertulerit, quantis gemuit singultibus olim

Tutatus molem hanc et nostri culmina montis,

Sive Liburnorum furiae populatibus agros

165

Infensis devastabant, seu moenia Turro

Circumfusa sub invisa ditione tenebat

Caesar et Euganeas tenuabat verbere turres,

Affectans Venetam subvertere Neptuninem,

Cui decus Italiae, cui religionis honores

170

Numina concessere deum veteresque secures

Imperii, postquam fato Saturnia rupes

Corruit et Rheno cessit Tiberinus iniquo.

Addis avos atavosque piis affatibus et quae

Belligera fecere manu viridantia circum

175

Pascua quae rastro Hesperiae terit accola Pisae,

Quae radens Arnus fecundo gurgite lambit,

Arnus honoratos cui circuit infula crines

Plurima, gaviso toties lucentibus aris

Sidereas libasse dapes adytisque reclusis

180

Ambrosia vesci divorum et sanguine puro.

Nec te Corycia Thymbraeus harundine paean

Ducentem nostras levi modulamine rupes,

Nec Geticus senior materna vinceret harpe,

Divinus senior rapidi quem vallibus Hebri

185

Excepere dolis Cicones et vulnere saevo

Clamantem frustra Eurydicen fidibusque canoris

Flectere quaerentem Bacchantis pectora turbae,

Pectora quae Bromius tereti sub cortice vindex

Occuluit pater et torta radice ligavit.

190

Ergo nefas sit bella sequi Martemque furentem

Socraticis praeferre deis, quibus enthea virtus

Ingenii viget et summi patet orbita coeli,

Quos Marathon funesta colit. Te, maxime Iuli,

Tela decent iaculumque ferox et Noricus ensis,

195

Te domitus fornace chalybs, Germanice, cui se

Addixit totum Davalus, nec segnior in re

Forti, Marce, ruis ferrataque tegmina summo

Imponis capiti et morituros excipis hostes.

At comites Musae debacchatusque Cytheron

200

Vatibus et miseri sublimia saxa Prienei

Te foveant, dilecte Mari citharaeque repertor

Arcas et Aonio lassatus pectine limes.

Si vero te cogit honor flammantia durae

Militiae tormenta sequi Gallumque rebellem

205

Protelare manu et galea subnectere crines,

I, Mari, laturus ebur quo vindice Roma

Edomuit saeva truculentos cuspide Cimbros

Et fluviis cessit Latiis temerarius Albis.

At simulac patrias remeaveris advena sedes

210

Et captas urbes narrabis et oppida Rheni,

Iungetur Paphiis Aurora cubilibus et se

Pulchra Venus pulchros ultro insinuabit in ignes

Cantabitque decens Venetas Hymenaeus ad aras,

Tethyos Hadriacae mensis exceptus amicis".

215

Dixerat; Eoa firmavit ab ilice corvus

Omen et aeriae nutarunt vertice rupes.