Giuseppe Sporeni carmina 2, 25

25. I. Antonio Venerio patritio Veneto
Iuliensium praesidi Erigone

Rursus, io, Venus ad patrios Amathuntia colles

Sidereo trahit orbe iubar finesque serenat

Caesaris et Latio sudatas agmine turres

Imperio meliore novat. Gemmantibus auge

5

Cornua, Turre, vadis et ovantem gurgite pompam

Ducite, Naiades iterataque gaudia, Caesar,

Sume; tuo lux ista diem moderatur ab astro

Et trahit Erigonem coelo post impia patris

Funera laudatumque canem. Vos enthea divae

10

Numina Castalio mecum subsistite luco,

Vos numeros dictate: negat Semeleius Euan

Ire per Aonias inculto carmine rupes.

Flebat adhuc miseri fatum Marathonia virgo

Triste senis moestaque oculos sub nocte ferebat,

15

Cum pater omnipotens illam coelestibus oris

Intulit et membris nymphae morientibus ultro

Stellatum crinale dedit solatia durae

Sortis et insignem posuit laquearibus aureis.

Ex illo scintillantem virgo enthea molem

20

Posthabitis coluit terris coeloque vagata est

Astrorum cursus inter motusque paternos.

Forte potens Hadriae domitor Neptunius heros

Cui Thetis aequoreas hiemes aspergine miscet

Et senior Nereus applaudit gurgite cano,

25

Frena tibi dederat patriae titulosque superbos

Iuliadum pater et nostras iniunxerat urbes,

Ante Iovem blando cum sic dea pectore fatur:

"Magne pater, qui res hominum moderamine iusto

Tartaraque solemque domas, qui fulmine saevo

30

Terrigenas portentificis animata colubris

Agmina terrificas insultantemque Capaneum

Coelicolis iuxta fraternae incendia pugnae,

Nosti equidem cur signa vehat tardantia noster

Icarus et superum latratibus impleat axem

35

Moera fatigatis iubar exitiabile terris.

Scis mea cur variae circumstent pectora flammae,

Pectora Cecropiis addicta cubilibus olim,

Nunc picturato, genitor, famulantia coelo:

Semper ego post triste senis, post triste parentis

40

Excidium miserosque obitus errantibus astris

Incubui et terras procul aspernata reliqui,

Attica Munychiae tellus operata Minervae

Et pigris Maeander aquis et conscia furti

Saxa, decens Ledaea, tui Marathoniaque arva

45

Sordebant. Nec me colles florentis Hymetti,

Nec senior cultis habuit Gargeticus hortis.

Hactenus, o, coeli sedes et lactea coeli

Arva lubens colui et divum monimenta peregi:

Nunc amor est imis hominum regionibus uti,

50

Nunc terras habitare iuvat qua vortice pleno

Fertur in Euganeas Turrus spumantior undas,

Hadriaci dudum proceres Mavortia proles

Insignem numero (sic, dii, voluistis) ab omni

Delegere virum qui Iulia tecta minaci

55

Assuescat frenare manu sontesque profundo

Carcere et ingentes Vtini moderetur habenas.

Da pater hunc auguste sequi, da sistere terris

Iuliadum sublime decus: meliora videbis

Ocia si magni turres complectar Iuli,

60

Si populos coluisse dabis quos alluit udo

Gurgite praecipitans Cormus, siquando malignas

Hydrochous perturbat aquas et nubila densat

Qualia per Latium flaventia Thybridis arva

Iratum fugiens natum Saturnus agebat,

65

Exilium crudele ferens laurentibus oris.

Cui virtus pietasque viri? Cui non patet ingens

Religio quam vel Latii penetralibus imis

Egeriae sapiens coniux, vel maximus olim

Thiodamas Graiis mallet posuisse Mycenis?

70

Cui non explorata fides quam Regulus ultro

Sidonia de rupe tonat Mavortius heros

Invitans Latios ad grandia facta nepotes?

Adde quod Aonias graviori pectore vires

Concipit excultumque modis Helicona serenat,

75

Applaudunt colles et castalis Hippocrene.

O quoties illum Nereus et caerula pubes

Nereidum blando mulcentem carmine fluctus,

Insanos fluctus Hadriae spumantiaque arva

Laudavere senem! Quoties ingentia Pytho

80

Rostra exercentem formidatumque leonis

Robur et aequorei subeuntem corda senatus

Obstupuit; Tartessiaco nec marmore currit

Fama minor, qua Labdacio Tirynthius arcu

Tergemini portenta viri plaudentibus astris

85

Edomuit latoque Abyla suffunditur aestu.

Hoc etenim demensus iter Cythereius heros

Hesperio praecepta Iovi monitusque leonis

Attulit et mandata volens animosa peregit.

Mox Gallum sermone ducem et subsellia mulsit

90

Barbara, limoso velox ubi gurgite fertur

Sequana ramosas evellens cautibus ornos

Et praeceps multa ruit accumulatus arena,

Tros puer aerio pluvias dum vertice miscet

Ceu tardi comites Ithaci, lacrimabile nautis

95

Prodigium, blando mulcebat carmine Siren

Et freta Sicanias praeterlabentia rupes.

Sed quid ego tam parva loquor? Tu, maxime rerum

Conditor, huic fato sic impellente dedisti

Quicquid Anaxagoras, quicquid viridantibus hortis

100

Mopsopius senior variosque animatus in ignes

Pythagoras Phariis sapientior attulit oris.

Miratur natura parens ut dogmate toto

Magnus in hunc Theophrastus eat et mystica Proclus

Sacra ferens, ut Speusippi labor entheus et quod

105

Alcinoo sudata pale contexere chartis

Maluit Eudoxique nimis temeraria virtus

Et quodcumque senex Italis exercitus oris

Archytas sublime canit, quodcumque recenset

Porphyrius Nilumque docet Mareoticus Hermes.

110

Si quaeris natale solum, procul aspice turres,

Ingentes Hadriae turres vitreoque nitentes

Imbre domos, ubi se pulcherrima Neptunine

Exerit et Veneto parat ocia grata leoni.

Illa viri sedes illum Venus aurea quondam

115

Nascentem mediis excepit fluctibus udae

Tethyos et niveis lacrimantem sustulit ulnis".

Dixerat Erigone: vultu Saturnius aureo

Annuit et placidis votum nymphae auribus hausit.

Interea vitreos Hadriae Cythereia puppis

120

Verrebat fluctus et Iulia tecta petebat

Maiestate potens senior Zephyritidis ingens,

Depositum iustaque forum ditione premebat;

Occultans cum se virgo praecordia subter

Fit comes et patrios fines arcemque revisit

125

Aerio positam clivo, cui barbarus olim

Post obitus, Aquileia, tuos exercitus haesit

Infestans Italos duris populatibus agros.

Macte animo graviore, senex! Te numina coeli

Dignantur cupiuntque sequi, te circuit alis

130

Erigone gremioque fovens amplectitur ut nos

Aequali temone regas, ut pondere iusto

Flagitium quodcumque domes et sontibus Hydris

Eumenidum qualis Minos et flebile quisquis

Iudicium piceis Erebi moderatur in oris.

135

Vive diu, pater et Phrygio numerosior aevo

Turricolas compesce manus Vtinique labantes

Consilio firma res, ut te vindice discant

Hunniadae coluisse deos et pectore toto

Virtutes amplectantur facinusque relinquant,

140

Donec Olympiaco suffusus nectare divis

Assideas Venerem iuxta multisque vocari

Assuescas hominum votis et crimina damnes.